[1] Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus[2] , ocior volucre, acrior[3] telo, ac nisi multum[4] infra rostrum os illi foret[5] medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. sed adfert moram providentia[6] naturae, quia nisi resupini atque conversi non corripiunt, quae causa[7] praecipue velocitatem eorum ostendit . nam cum[8] fame conciti[9] fugientem in vada ima persecutipiscem diutius spiritum continuere, ut arcu[10] missi[11] ad respirandum emicant tantaque[12] vi exiliunt, ut plerumque vela navium transvolent.
adolescunt celeriter, X annis putantur ad summam magnitudinem pervenire. vivunt et tricenis, quod cognitum praecisa cauda in experimentum. abduntur tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua[18] non queunt. solent in terram erumpere, incerta de causa, nec statim tellure tacta[19] moriuntur multoque ocius fistula clausa.
[28][29] Divo Augusto[30] principe Lucrinum lacum invectus pauperis cuiusdam puerum ex Baiano Puteol os[31] in ludum litterarium[32]itantem[33] , cum meridiano immorans [34] appellatum eum simonis nomine saepius fragmentis panis, quem ob iter[35] ferebat, adlexisset, miro amore dilexit. pigeret referre, ni res Maecenatis et Fabiani[36] et Flavi Alfii multorumque esset[37] litteris mandata. quocumque diei tempore inclamatus a puero, quamvis occultus atque abditus , ex imo[38] advolabat pastusque e manu praebebat ascensuro dorsum, pinnae[39] aculeos[40] velut vagina condens, receptumque Puteolos per magnum aequor in ludum ferebat simili modo revehens pluribus annis, done morbo extincto puero subinde ad consuetum locum ventitans tristis et maerenti similis ipse quoque, quod nemo dubitaret, desiderio expiravit.
[41] alius intra hos annos Africo[42] litore Hipponis Diarruti[43] simili modo ex hominum[44] manu vescens praebensque se tractandum et adludens nantibus inpositosque[45] portans unguento perunctus a Flaviano proconsule Africae et sopitus, ut apparuit , odoris novitate fluctuatusque similis exanimi[46] caruit hominum conversatione ut iniuria fugatus per aliquot menses, mox reversus in eodem miraculo fuit. iniuriae potestatum[47] in hospitales ad visendum venientium Hipponenses[48] in necem eius conpulerunt.
[49] ante haec similia de puero in laso urbe memorantur, cuius amore spectatus longo tempore, dum abeuntem in litus avide sequitur, in harenam invectus expiravit. puerum Alexander Magnus Babylone Neptunio[50] sacerdotio praefecit, amorem ilium numinis propitii fuisse interpretatus . in eadem urbe Iaso Hegesidemus scribit et alium puerum Hermian nomine similiter maria perequitantem[51], cum repentinae procellae fluctibus exanimatus esset, relatum[52], delphinumque causam[53] leti fatentem non reversum in maria atque in sicco expirasse[54] .
[55] hoc idem et Naupacti accidisse Theophrastus tradit. nec modus[56] exemplorum: eadem Amphilochi[57] et[58] Tarentini de pueris delphinisque narrant. quae faciunt ut credatur, Arionem quoque citharoedicae artis, interficere nautis in[59] mari parantibus ad intercipiendos eius quaestus[60] , eblanditum uti[61] prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarum[62] in litus pervectum.
[63] Est provinciae Narbonensis et in Nemausiensi[64] agro stagnum Latera[65] appellatum, ubi cum homine[66] delphini societate piscantur. innumera vis mugilum stato tempore angustis faucibus stagni in mare[67] erumpit observata aestus reciprocatione . qua de causa praetendi non queunt retia, eaque[68] moles[69] ponderis nullo[70] modo toleretur[71], etiamsi non sollertia insidietur tempori. simili ratione in altum protinus tendunt , quod[72] vicino gurgite efficitur[73] , locumque solum pandendis[74] retibus[75] habilem effugere festinant.
quod ubi animadvertere piscantes — concurrit autem multitudo temporis gnara[76] et magis etiam voluptatis huius avida — totusque populus e litore quanto potest clamore conciet simonem[77]in[78] spectaculi eventum[79], celeriter delphini exaudiunt desideria aquilonum flatu[80] vocem prosequente, austro vero[81] tardius ex adverso referente; set tum quoque inproviso in auxilium advolare[82] properant.
apparet acies, quae protinus disponitur in loco, ubi coniectus[83] est pugnae.[84] opponunt[85] sese ab alto trepidosque in vada urgent: tum piscatores circumdant retia furcisque[86] sublevant. mugilum nihilo minus velocitas transilit: at illos excipiunt delphini et occidisse ad praesens contenti cibos in victoriam differunt.
opere proelium fervet, includique retibus[87] se fortissime urgentes gaudent[88] ac, ne id ipsum fugam hostium stimulet, inter navigia et retia natantesve [89] homines ita sensim elabuntur, ut exitus[90] non aperiant[91]. saltu, quod est alias blandissimum iis[92], nullus conatur evadere, ni summittantur sibi retia. egressus protinus ante vallum proeliatur. ita peracta captura quos[93] interemere[94] diripiunt. sed enixioris operae quam in unius diei praemiuni[95] conscii sibi opperiuntur[96] in posterum nec piscibus tantum, sed et intrita panis e vino[97] satiantur.
[98] Quae de eodem genere piscandi in Iasio[99] sinu Mucianus tradit, hoc differunt, quod ultro[100] neque inclamati praesto sint partesque e manibus accipiant et suum quaeque cumba[101] e delphinis socium habeat, quamvis noctu et ad[102] faces. ipsis[103] quoque inter se publica est societas. capto a rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum convenit multitude maestitia quadam, quae posset[104] intellegi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit. quin[105] et parvos semper aliquis grandior[106] comitatur ut custos, conspectique iam sunt defunctum portantes, ne laceraretur a beluis.