[1] Piscium genera etiamnum a Theophrasto mira produntur. circa Babylonis rigua decedentibus fluviis [2] in cavernis[3] aquas habentibus remanere quosdam, inde exire ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contraque venantes[4] refugere[5] in suas cavernas et in his obversos[6] stare; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobionum[7], branchias[8] ut ceteris piscibus.
[15] circa eandem Heracleam[16] [eodemque] Lyco[17] amne decedente ovis relictis in limo generari pisces, qui ad pabula petenda palpitent exiguis branchiis, quo[18] fieri non indigos[19] umoris, propter quod et anguillas diutius vivere exemptas aquis, ova autem in sicco maturari ut testudinum. eadem in Ponti regione adprehendi glacie piscium maxime gobiones non nisi patinarum calore[20] vitalem motum fatentes[21] .
[22]et[23] in his quidem, tametsi[24] mirabilis, est[25] tamen aliqua ratio. idem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis terrenos altis scrobibus in iis locis, in quibus[26] nullae restagnent aquae, miraturque[27] et ipse[28] gigni sine coitu: umoris quidem vim aliquam[29] inesse quam[30] puteis arbitratur[31] , ceu vero in ullis[32] reperiantur pisces. quicquid est hoc, certe minus admirabilemtalparum facit vitam[33], subterranei animalis , nisi forte vermium terrenorum et his[34] piscibus natura inest.