[1] Quaerat nunc aliquis, unusne Hercules fuerit et quot[2] Liberi patres[3], et reliqua vetustatis[4] situ obruta! ecce in re parva villisque nostris adnexa, cuius adsidue[5] copia est, non constat inter[6] auctores, rex nullumne solus habeat aculeum, maiestate tantum armatus, an dederit quidem eum natura, sed usum eius[7] illi[8] tantum[9] negaverit. illud constat, imperatorem aculeo non uti. mira plebei circa eum obedientia .
procedit foris[14] non nisi migraturo[15] examine[16]. id multo intellegitur ante, aliquot diebus murmure intus strepente, apparatus indice[17] diem tempestivum eligentium. si quis alam ei detruncet, non fugiat[18] examen. cum processere, se quaeque[19] proximam illi cupit esse, in[20] officio conspici gaudet. fessum umeris sublevant, validius fatigatum ex toto portant. si qua lassata[21] defecit[22] aut forte aberravit, odore persequitur. ubicumque ille consedit[23], ibi cunctarum castra sunt.
[24] Tunc[25] ostenta faciunt privata ac publica, uva dependente in domibus templisque, saepe expiata magnis eventibus. sedere in ore infantis tum etiam[26] Platonis, suavitatem illam praedulcis eloquii portendentes. sedere in castris Drusi imperatoris, cum prosperrime[27] pugnatum apud Arbalonem est, hautquaquam perpetua haruspicum coniectura , qui dirum id ostentum existimant semper. duce prenso[28] totum tenetur agmen,
[32][33] quamquam et de his video dubitari propriumque iis genus esse aliquos existimare, sicut furibus, grandissimis inter illos[34], sed nigris lataque alvo, ita appellatis, quia furtim devorent mella. certum est ab apibus fucos interfici. utique regem non habent. et quo[35] modo sine[36] aculeo nascantur [37] in quaestione est.
[38]Vmido vere melior[39] fetus, sicco mel copiosius[40] ; quod si defecit[41] aliquas alvos cibus, impetum in proximas faciunt rapinae proposito. at illae contra derigunt[42] aciem et[43], si custos[44] adsit, alterutra pars, quae sibi favere sensit[45], non adpetit eum. ex[46] aliis quoque saepe dimicant causis duasque[47] acies contrarias duosque[48] imperatores instruunt, maxime rixa in convehendis floribus exserta[49] et suos quibusque evocantibus , quae dimicatio iniectu pulveris aut fumo tota discutitur, reconciliatur[50] vero lacte vel aqua mulsa.