[1] Marmore[2] scalpendo[3] primi[4] omnium inclaruerunt Dipoenus[5] et Scyllis[6], geniti[7] in Creta insula etiamnum Medis[8] imperantibus priusque, quam Cyrus in Persis regnare inciperet . hoc est Olympiade circiter quinquagensima[9]. hi[10] Sicyonem se contulere, qnae diu fuit officinarum omnium talium[11] patria. deorum simulacra publice locaverant[12] iis[13] Sicyonii[14], quae[15] priusquam absolverentur[16], artifices iniuriam questi[17] abiere[18] in Aetolos.
protinus Sicyonem fames invasit[19] ac sterilitas maerorque dims. remedium petentibus Apollo Pythius respondit: si Dipoenus et Scyllis[20] deorum simulacra[21] perfecissent. quod magnis mercedibus obsequiisque[22] impetratum[23] est. fuere autem simulacra ea Apollinis, Dianae, Herculis, Minervae, quod de[24] caelo postea tactum est.