[1] A conceptu decimo die dolores capitis, oculorum vertigines[2] tenebraeque, fastidium in cibis, redundatio stomachi indices sunt hominis inchoati. melior color[3] marem ferenti et facilior partus, motus in utero quadragensimo die. contraria[4] omnia in altero sexu, ingestabile onus, crurum et inguinis levis[5] tumor[6],
primus autem XC[7] die motus. sed plurimum[8] languoris[9] in utroque sexu capillum[10] germinante partu et in plenilunio, quod tempus editos[11] quoque infantes praecipue infestat. adeoque incessus atque omne quicquid dici potest in gravida refert, ut salsioribus cibis usae carentem [12] unguiculis partum[13] edant et, si respiravere, difficilius enitantur[14] . oscitatio quidem in enixu[15] letalis est, sicut sternuisse [16] a coitu abortivum.