C. PLINI SECVNDI
NATVRALIS HISTORIAE
LIBER V
[2]Africam Graeci Libyam appellavere et mare ante eam[3] Libycum[4];[5] Aegyptio[6] finitur, nec alia pars terrarum pauciores recipit sinus, longe ab occidente litorum obliquo[7] spatio. populorum eius oppidorumque nomina vel maxime sunt ineffabilia praeterquam ipsorum linguis, et alias[8] castella ferme inhabitant.
[9] Principio[10] terrarum Mauretaniae[11] appellantur, usque ad C. Caesarem Germanici filium regna[12], saevitia eius in duas divisae[13] provincias. promunturium oceani extumum Ampelusia nominatur a Graecis. oppida fuere Lissa[14] et Cottae[15] ultra columnas Herculis, nunc est Tingi, quondam ab Antaeo[16] conditum, postea a Claudio[17] Caesare, cum coloniam[18] faceret, appellatum Traducta lulia. abest a Baelone[19] oppido Baeticae proximo traiectu XXX[20]. ab eo XXV in ora oceani colonia Augusti Iulia Constantia Zulil[21], regum dicioni exempta et iura in[22] Baeticam petere iussa. ab[23] ea[24]XXXV[25] colonia a Claudio Caesare facta Lixos[26], vel fabulosissime antiquis[27] narrata:
[28] ibi regia Antaei certamenque cum Hercule et Hesperidum horti[29]. adfunditur[30] autem[31] aestuarium e mari flexuoso[32] meatu, in quo dracones[33] custodiae instar fuisse nunc interpretantur. amplectitur intra se insulam, quam solam e vicino tractu aliquanto[34] excelsiore[35] non tamen aestus maris inundant[36]. exstat in ea[37] et[38] ara Herculis nec praeter oleastros aliud ex narrato illo aurifero nemore.
[39] minus profecto mirentur portentosa Graeciae mendacia de his[40] et amne[41] Lixo[42] prodita qui cogitent[43] nostros nuperque paulo minus monstrifica quaedam[44] de iisdem tradidisse, praevalidam hanc urbem maioremque Magna Carthagine, praeterea ex adverso eius sitam et prope inmenso tractu ab Tingi, quaeque alia Cornelius Nepos avidissime credidit.
[45] ab Lixo XL in mediterraneo altera Augusti colonia est Babba, Iulia Campestris appellata, et tertia Banasa LXXV p., Valentia cognominata. ab ea XXXV[46] Volubile oppidum, tantundem[47] a mari utroque distans. at[48] in ora a Lixo L??? amnis Sububus[49], praeter Banasam coloniam defluens, magnificus et navigabilis. ab eo totidem milibus oppidum Sala, eiusdem nominis fluvio inpositum, iam solitudinibus vicinum elephantorumque gregibus[50] infestum, multo tamen magis Autololum[51] gente[52], per quam[53] iter est ad montem Africae vel fabulosissimum Atlantem.
[54]E[55] mediis hunc harenis in caelum attolli prodidere, asperum[56], squalentem qua vergat[57] ad litora oceani, cui cognomen inposuit, eundem opacum nemorosumque[58] et[59] scatebris fontium riguum qua[60] spectet[61] Africam, fructibus omnium generum sponte ita subnascentibus, ut numquam satias[62] voluptatibus desit.
[63] incolarum neminem interdiu cerni; silere omnia haut[64] alio quam solitudinum[65] horrore; subire tacitam religionem animos[66] propius[67] accedentium[68] praeterque[69] horrorem elati super nubila atque in vicina[70] lunaris circuli. eundem noctibus micare crebris ignibus, Aegipanum Satyrorumque lascivia inpleri, tibiarum ac fistulae cantu tympanorumque et cymbalorum sonitu strepere. haec celebrati auctores prodidere praeter Herculi et Perseo laborata ibi. spatium ad eum inmensum incertumque.
[71] fuere[72] et Hannonis Carthaginiensium ducis commentarii Punicis[73] rebus florentissimis explorare ambitum Africae iussi, quem secuti plerique e[74] Graecis nostrisque et alia[75] quidem fabulosa et urbes multas ab eo conditas ibi prodidere, quarum[76] nec memoria ulla nec vestigium exstat[77].
[78]Scipione Aemiliano res in Africa gerente Polybius annalium conditor, ab eo accepta classe scrutandi illius orbis[79] gratia circumvectus, prodidit a monte eo ad occasum versus saltus plenos feris, quas generat Africa[80]; ad flumen Anatim[81]CCCLXXXXVI[82], ab eo Lixum CCV. Agrippa[83] Lixum a Gaditano freto [84]CXII[85] abesse; inde sinum qui vocetur Sagigi[86], oppidum in promunturio Mulelacha[87], flumina Sububam[88] et Salat[89], portum Rutubis a Lixo CCXXIIII[90], inde promunturium Solis, portum Rhysaddir[91], Gaetulos Autoteles[92], flumen Quosenum [93], gentes[94] Selatitos[95] et Masatos[96], flumen Masathat[97], flumen Darat, in quo crocodilos gigni[98].
[99] dein sinum DCXVI includi montis[100] Bracae[101] promunturio excurrente in occasum, quod appelletur[102] Surrentium. postea flumen Salsum[103], ultra quod Aethiopas Perorsos,quorum a tergo Pharusios[104]. his iungi in[105] mediterraneo[106] Gaetulos Daras[107], at in ora Aethiopas Daratitas [108], flumen Bambotum[109], crocodilis et hippopotamis refertum. ab eo montes perpetuos usque ad eum, quem Theon Ochema dicemus[110]. inde ad promunturium Hesperu[111] navigationem[112][113] dierum ac noctium decem[114]. in medio eo[115] spatio Atlantem locavit, ceteris[116] omnibus in extremis Mauretaniae proditum.
Romana arma primum Claudio principe in Mauretania bellavere, Ptolemaeum[117] regem a Gaio Caesare interemptum ulciscente liberto Aedemone, refugientibusque barbaris ventum constat ad montem Atlantem. nec solum consulatu perfunctis atque e senatu ducibus, qui tum[118] res[119] gessere, sed equitibus quoque Romanis, qui ex eo praefuere ibi, Atlantem penetrasse in[120] gloria fuit.
[121] quinque sunt, ut diximus, Romanae coloniae in ea provincia, perviumque[122] famae[123] videri potest, sed id plerumque[124] fallacissimum[125] experimento deprehenditur, quia[126] dignitates[127], si indagare vera pigeat, ignorantiae pudore mentiri non piget, haut[128] alio fidei proniore lapsu quam[129] ubi falsae rei gravis auctor existit. equidem minus miror inconperta quaedam esse equestris ordinis viris, iam vero et[130] senatum inde intrantibus, quam luxuriae, cuius efficacissima vis[131] sentitur atque[132] maxima, cum ebori, citro[133] silvae exquirantur, omnes scopuli Gaetuli[134] muricibus[135], purpuris[136].
[137] indigenae tamen tradunt in ora ab Salat[138]CL[139] flumen Asanam[140], marino haustu[141], sed portu[142] spectabile, mox amnemn, quem vocant Fut[143], ab eo ad Dirim[144] — hoc enim Atlanti nomen esse[145] eorum lingua convenit — CC[146], interveniente flumine, cui nomen est[147] Ivor. ibi[148]pauca extare[149] circa vestigia habitati quondam[150] soli[151], vinearum palmetorumque reliquias.
[152] Suetonius Paulinus, quem consulem vidimus, primus Romanorum ducum[153] transgressus[154] quoque Atlantem aliquot milium spatio, prodidit de excelsitate quidem eius quae ceteri[155], imas radices densis altisque repletas silvis incognito genere arborum, proceritatem spectabilem esse[156] enodi nitore, frondes cupressi[157] similes[158] praeterquam[159] gravitate[160] odoris, tenui eas obduci lanugine, quibus addita arte posse quales e[161] bombyce vestes confici. verticem altis etiam aestate[162] operiri nivibus.
[163][164] decumis se eo pervenisse castris et ultra ad fiuvium, qui Ger[165] vocatur[166], per solitudines nigri pulveris, eminentibus interdum velut exustis cautibus, loca inhabitabilia fervore, quamquam hiberno tempore, experto[167] . qui proximos inhabitent[168] saltus, refertos elephantorum ferarumque et serpentium omni genere, Canarios appellari, quippe victum eius animalis promiscuum iis[169] esse et dividua ferarum viscera.
[170] iunctam[171] Aethiopum gentem[172], quos Perorsos vocant, satis constat. Iuba Ptolemaei pater, qui[173] primus utrique Mauretaniae imperitavit[174], studiorum claritate memorabilior etiam[175] quam regno, similia prodidit de Atlante, praeterque gigni herbam ibi euphorbeam[176] nomine, ab inventore medico suo[177] appellatam . cuius lacteum sucum miris laudibus celebrat in claritate visus contraque serpentes et venena omnia privatim dicato volumine. et satis superque de Atlante[178].