[1][2] Vinum omne dulce minus odoratum; quo 20 tenuius, eo odoratius. colores vinis quattuor: albus, fulvus, sanguineus, niger. psithium[3] et melampsithium passi genera sunt suo sapore[4], non vino[5], Scybelites[6] vero mulsi, in Galatia nascens, et Haluntium[7] in Sicilia. nam siraeum[8], quod alii hepsema, nostri sapam[9] appellant, ingeni, non naturae, opus est musto usque ad terliam[10] mensurae decocto. quod ubi factum ad dimidiam est, defrutum vocatur[11]. omnia in adulterium mellis excogitata, sed priora uva terraque constant[12]. passum[13] a Cretico[14] Cilicium probatur et[15] Africum.
[16] et in Italia finitimisque provinciis fieri[17] certum est ex uva quam Graeci psithiam[18] vocant, nos apianam[19], item scripulam[20] , diutius uvis[21] in vite sole adustis[22] aut ferventi[23] oleo[24]. quidam ex quacumque dulci, dum[25] praecocta[26] alba, faciunt siccantes sole, donec paulo amplius dimidium pondus supersit, tunsasque leniter exprimunt.
dein quantum expressere adiciunt vinaceis aquae puteanae, ut et secundarium passum[27] faciant. diligentiores eodem modo siccatis acinos eximunt ac sine sarmentis madefactos vino excellenti, donec intumescant, premunt — et hoc genus ante cetera laudant — ac simili modo aqua addita secundarium faciunt.
[28] medium[29] inter dulcia vinumque[30] est quod[31] Graeci aigleucos[32] vocant, hoc est semper mustum. id evenit cura[33], quoniam fervere prohibetur — sic appellant musti in vina transitum —; ergo mergunt e lacu protinus aqua cados[34], done bruma transeat et consuetudo fiat algendi. est etiamnum[35] aliud genus[36] per se[37], quod vocat[38] dulce Narbonensis provincia et in ea maxime Voconti[39] . adservatur[40] eius gratia uva[41] diutius[42] in[43] vite pediculo intorto.
ab aliis ipse palmes inciditur ad[44] medullam, ab aliis uva torretur in tegulis , omnia ex helvennaca[45] vite. his adiciunt aliqui quod vocant diachyton[46], uvis in sole siccatis loco cluso per dies septem in cratibus, totidem pedes a terra[47] alte, noctibus ab umore[48] defensis, octavo[49] die calcatis: ita fieri optimi odoris saporisque.
[50] e[51] dulci[52] genere est et melitites; distat a mulso, quod fit emusto, cum quinque congiis austeri musti congio mellis et salis cyatho subfervefactis. austerum[53], sed inter haec genera poni debet[54] et protropum; ita appellatur a quibusdam mustum sponte defluens ante quam calcentur uvae. hoc protinus diffusum in[55] lagonis[56] suis defervere passi postea in sole XL diebus torrent aestatis secutae[57] ipso canis ortu[58].