[1][2] His proxima amplitudine mala quae vocamus cotonea et Graece[3] cydonea[4], e[5] Creta insula advecta. incurvatos trahunt ramos prohibentque crescere parentem. plura eorum genera: chrysomela[6] incisuris distincta, colore ad aurum inclinato, qui[7] candidior[8] nostratia cognominat[9], odoris praestantissimi.
est et Neapolitanis suus honos[10]. minora[11] ex eodem genere struthea[12] odoratiusvibrant, serotino proventu,. praecoci vero mustea. strutheis[13] autem cotonea insita suum genus fecere Mulvianum[14], quae sola ex iis[15] vel cruda manduntur , iam[16] et[17] virorum salutatoriis cubiculis[18] inclusa[19] ac[20] simulacris noctium consciis[21] inposita. sunt praeterea parva silvestria, e[22] strutheis odoratissima et[23] in saepibus nascentia.