[1] Nunc praevertemur[2] ad ea, quae totis corporibus metuenda sunt.
Fel canis nigri masculi amuletum esse dicunt Magi domus totius suffitae eo purificataeve contra omnia mala medicamenta, item sanguinem[3] canis respersis[4] parietibus[5] genitaleque[6] eius sub limine ianuae[7] defossum[8]. minus mirentur hoc qui sciunt[9], foedissimum[10] animalium in quantum magnificent, ricinum, quoniam uni nullus sit[11] exitus saginae nec finis alia[12] quam morte, diutius in fame viventi[13] : septenis ita diebus durare[14] tradunt, at[15] in satietate paucioribus dehiscere ;
hunc[16] ex aure sinistra canis omnes dolores sedare adalligatum. et indicium[17] in augurio vitalium habent, nam si aeger initio[18] respondeat ei[19], qui intulerit[20], a pedibus stanti interrogantique[21] de morbo, spem vitae certam esse, moriturum nihil respondere. adiciunt ut evellatur ex aure laeva canis, cui non sit alius quam niger colos[22].
Nigidius[23] fugere[24] toto[25] die canes[26] conspectum[27] eius, qui e sue id animal evellerit, scriptum reliquit[28]. rursus[29] Magi tradunt lymphatos sanguinis talpae adspersu resipiscere, eos vero, qui a nocturnis diis Faunisque agitentur, draconis lingua et oculis et felle intestinisque in vino et oleo decoctis ac sub diu nocte refrigeratis perunctionibus[30] matutinis[31] vespertinisque liberari.
[32] Perfrictionibus[33][34] remedio esse tradit Nicander amphisbaenam serpentem[35] mortuam adalligatam[36] vel[37] pellem tantum eius, quin immo arbori, quae caedatur, adalligata[38] non algere caedentes[39], faciliusque[40] succedere[41] ita. quae[42] sola serpentium frigori[43] se committit, prima[44] omnium procedens et ante cuculi[45] cantum. aliud est ccuulo miraculum[46] : quo quis loco primum audiat alitem illam, si dexter pes circumscribatur [47] ac[48] vestigium id effodiatur[49], non gigni pulices, ubicumque spargatur.
[50] Paralysim[51] caventibus pinguia[52] glirium decoctorum[53] et soricum utilissima tradunt esse, milipedas[54] ut in angina[55] diximus[56] potas; phthisim[57] sentientibus lacertam[58] viridem de- [59] coctam[60] in vini sextariis III ad cyathum unum, singulis coclearibus[61] sumptis per dies, donec convalescant, coclea- 5 rum cinerem potum in vino;
[62] comitialibus morbis [63] oesypum[64][65] cum murrae momento et vini[66] cyathis II dilutum magnitudine nucis abellanae, a balineo[67] potum, testiculos arietinos inveteratos tritosque dimidio denarii pondere in aquae[68] vel lactis asinini hemina. interdicitur vini potus quinis diebus ante et postea.
[69] magnifice laudatur et sanguis pecudum potus, item fel cum melle, praecipue agninum , catulus lactens sumptus absciso[70] capite pedibusque ex vino et murra, lichen mulae[71] potus in oxymelite cyathis III[72], stelionis transmarini[73] cinis potus in aceto, tunicula[74] stelionis, quam eodem modo ut[75] anguis exuit, in potu[76]. quidam et ipsum harundine[77] exinteratum[78] inveteratumque bibendum dederunt, alii in cibo ligneis[79] veribus[80] inassatum.
[81] operae pretium est scire, quo modo praeripiatur, cum exuerit[82], membrana hiberna alias devoranti[83] eam, quoniam nullum animal fraudulentius invidere[84] homini[85] tradunt, inde stelionum nomine[86] in[87] maledictum[88] translato[89]. observant cubile eius aestatibus; est autem in loricis[90] ostiorum fenestrarumque aut camaris[91] sepulchrisve. ibi vere incipiente fissis harundinibus textas[92] opponunt ceu nassas[93], quarum angustiis[94] etiam gaudet, eo facilius exuens circumdatum torporem[95] ; sed relicto[96] non potest remeare.
[97] nihil ei remedio in comitialibus morbis praefertur. prodest et[98] cerebrum mustelae inveteratum potumque et iocur eius, testiculi[99] quoque volvaque[100] aut ventriculus inveteratus cum coriandro, ut diximus, item cinis, silvestris vero tota in cibo sumpta.[101] eadem omnia praedicantur ex viverra. lacerta viridis cum condimentis, quae fastidium abstergeant[102], ablatis pedibus ac[103] capite, coclearum cinis addito semine lini et urticae cum melle inlitu[104] sanant.
[105] Magis placet draconis cauda in pelle dorcadis adalligata cervinis[106] nervis vel lapilli e ventre hirundinum pullorum sinistro lacerto[107] adnexi[108] ; dicuntur[109] enim excluso pullo[110] lapillum[111] dare. quod si pullus is detur in[112] cibo, quem[113] primum[114] pepererit, cum quis primum[115] temptatus [116] sit, liberatur eo malo; postea medetur hirundinum sanguis cum ture vel cor recens devoratum. quin et e[117] nido earum lapillus inpositus recreare[118] dicitur confestim, adalligatus[119] in perpetuum tueri[120].
[121] praedicatur et iocur milui devoratum et senectus serpentium, iocur vulturis tritum cum suo sanguine ter septenis diebus potum, cor pulli vulturini adalligatum. sed et[122] ipsum vulturem in cibo dari iubent et quidem[123] satiatum humano cadavere. quidam pectus eius bibendum[124] censent[125] in cerrino[126] calice, aut testes gallinacei [127] ex aqua et lacte, antecedente v dierum abstinentia vini[128] ; ob id inveterant[129]. fuere et qui muscas XXI rufas, et quidem a[130] mortuo[131], in potu[132] darent, infirmioribus pauciores.