[1] Pannoniae iungitur provincia quae Moesia appellatur, ad Pontum usque cum Danuvio decurrens. incipit a confluente supra dicto. in ea Dardani, Celegeri[2], Triballi, Timachi, Moesi, Thraces Pontoque contermini Scythae [3]. flumina clara[4] e Dardanis Margus[5], Pingus[6], Timachus[7], ex Rhodope Oescus, ex Haemo Vtus, Asamus[8], Ieterus.
[9] Illyrici latitudo qua maxima est CCCXXV p. colligit, longitudo a flumine Arsia ad flumen Drinium[10]DXXX[11]. a Drinio[12] ad promunturium Acroceraunium CLXXV[13] Agrippa prodidit , universum autem[14] sinum Italiae et Illyrici ambitu[15] |XVII|[16]. in eo duo maria quo distinximus fine, Ionium in prima[17] parte, interius Hadriaticum, quod Superum vocant.
[18] Insulae in Ausonio mari praeter iam dictas memoratu dignae nullae, in Ionio paucae Calabro litore ante Brundisium, quarum obiectu[19] portus efficitur, contra Apulum litus Diomedia, conspicua monumento Diomedis, et altera eodem nomine, a quibusdam Teutria[20] appellata[21]. Illyrici ora mille amplius insulis frequentatur, natura vadoso mari[22] aestuariisque tenui alveo intercursantibus. clarae ante ostia Timavi[23] calidorum fontium cum aestu maris crescentium, iuxta Histrorum agrum Cissa[24], Pullariae[25] et absyrtides[26] Grais dictae a fratre Medeae[27] ibi interfecto[28].
[29]iuxta eas Electridas vocavere in quibus proveniret[30] sucinum, quod illi electrum appellant, vanitatis Graecae certissimum documentum, adeo ut quas earum designent haut umquam constiterit. contra Iader[31] est Lissa[32] et quae[33] appellata[34] est, contra Liburnos Crateae[35] aliquot nec[36] pauciores[37] Liburnicae,[38] Celadussae[39], contra Tragurium[40] Bova[41] et capris laudata Brattia[42], Issa civium Romanorum et cum oppido Pharia[43]. ab Issa[44] Corcyra[45] Melaena[46] cognominata cum Cnidiorum[47] oppido distat XXV[48], inter quam et Illyricum Melite, unde catulos Melitaeos[49] appellari Callimachus auctor est. XV[50] ab ea VII[51] Elaphites[52], in Ionio autem mari ab Orico[53] MM[54] p[55]. Sasonis, piratica statione nota.