[1] Ex omnibus coloribus cretulam amant[2] udoque inlini[3] recusant purpurissum[4], Indicum, caeruleum, Melinum, auripigmentum[5], Appianum[6], cerussa[7]. cerae[8] tinguntur isdem his[9] coloribus ad eas picturas, quae inuruntur[10], alieno parietibus genere[11], sed classibus familiari, iam vero et onerariis [12] navibus, quoniam et[13] pericula[14] expingimus[15], ne quis miretur[16] et rogos pingi, iuvatque[17] pugnaturos ad mortem aut certe caedem speciose[18] vehi.
Qua[19] contemplatione tot colorum tanta varietate subit antiquitatem mirari.
[20] quattuor coloribus solis immortalia illa opera fecere—ex albis[21] Melino[22], e silaciis[23] Attico[24], ex rubris[25] Sinopide Pontica, ex nigris atramento—Apelles[26], Aetion[27], Melanthius[28], Nicomachus, clarissimi pictores, cum tabulae eorum[29] singulae oppidorum venirent[30] opibus. nunc et purpuris in parietes migrantibus et India conferente[31] fluminum suorum limum, draconum[32] elephantorumque[33] saniem [34] nulla nobilis pictura est. omnia ergo meliora tunc fuere, cum minor copia. ita est, quoniam[35], ut supra diximus , rerum, non animi pretiis excubatur.
libertus eius, cum daret Anti[48] munus gladiatorium[49], publicas porticus occupavit [50] pictura, ut constat, gladiatorum ministrorumque omnium veris[51] imaginibus redditis. hic multis iam saeculis summus animus[52] in pictura, pingi autem gladiato??? munera atque in publico exponi coepta a C[53]. Terentio Lucano . is avo suo[54], a[55] quo adoptatus[56] fuerat, triginta paria[57] in foro per triduum dedit tabulamque pictam in nemore[58] Dianae posuit.