[1] Violis honos proximus, earumque plura genera, purpureae, luteae, albae, plantis[2] omnes, ut olus, satae. ex his vero, quae sponte apricis[3] et macris locis[4] proveniunt, purpureae latiore folio, statim[5] ab radice exeunti, carnoso[6] solaeque Graeco[7] nomine a ceteris discernuntur, appellatae ia[8] et ab his ianthina[9] vestis. e[10] sativis maxima auctoritas luteis; genera autem[11] Tusculana et quae marina appellatur, folio aliquanto latiore, sed minus odorata[12]; in totum vero sine odore minutoque folio Calatina[13], munus[14] autumni, ceterae veris.
[28] Baccar[29] quoque radicis tantum odoratae est, a quibusdam nardum[30] rusticum appellatum. unguenta ex ea radice fieri solita apud antiquos Aristophanes, priscae comoediae poeta, testis est; unde quidam[31] errore falso barbaricam [32] eam[33] appellabant. odor est cinnamomo proximus. gracili solo nec umido provenit.
[34] simillimum ei[35] combretum[36] appellatur, foliorum exilitate usque in fila adtenuata et procerius quam baccar[37]. haec sutilia[38] tantum. eorum[39] quoque error corrigendus[40] est, qui baccar[41] rusticum nardum appellavere. est enim alia herba sic cognominata, quam Graeci asaron vocant, cuius speciem figuramque diximus[42] in nardi[43] generibus. quin immo asaron[44] invenio vocitari, quoniam in coronas non addatur.
[45] Crocum[46] silvestre optimum. serere in Italia minime expedit, ad scripula usque singula areis decoquentibus . seritur radicis bulbo. sativum latius[47] maiusque et nitidius, sed[48] multo lenius, degenerans ubique nec fecundum etiam Cyrenis[49], ubi semper flores laudatissimi. prima nobilitas Cilicio et ibi in Coryco monte, dein Lycio e[50] monte[51] Olympo, mox Centuripino[52] Siciliae. aliqui Theraeo[53] secundum locum dedere.
est per se genus sativi blandissimum volgo[64], cum sit mediocre[65], dialeucon[66] vocant. contra Cyrenaico vitium, quod omni croco nigrius est et celerrime marcescit. optimum ubicumque quod pinguissimum et brevis capilli, pessimum vero quod situm redolet. Mucianus auctor est, in Lycia anno septimo aut octavo transferri in locum subactum atque ita degenerans renovari. usus eius in coronis nusquam; herba enim est folio angusto paene in capillamenti [67] modum. sed vino mire congruit, praecipue dulci[68], tritum ad theatra replenda[69].
[70] floret[71] vergiliarum[72] occasu paucis diebus folioque[73] florem[74] expellit. viret bruma et[75] colligitur ; siccatur umbra, melius etiam hiberna. carnosa et illi[76] radix vivaciorque quam ceteris. gaudet calcari et atteri[77] pereundoque[78] melius provenit; ideo iuxta semitas ac fontes [79] laetissimum.