lana autem laudatissima Apula et quae in Italia Graeci pecoris appellatur, alibi[1] Italica; tertium locum Milesiae oves optinent. Apulae[2] breves villo nec nisi paenulis celebres; circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem habent, in Asia vero eodem genere Laudiceae[3]. alba Circumpadanis nulla praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aevi excessit ulla.
[4][5] oves non ubique tondentur; durat quibusdam in locis vellendi mos. colorum plura genera, quippe cum desint[6] etiam nomina[7]iis quas nativas appellant aliquot modis: Hispania nigri velleris praecipuas habet[8], Pollentia iuxta Alpes cani[9], Asia rutili, quas Erythraeas vocant, item Baetica[10], Canusium fulvi[11], Tarentum et suae pulliginis[12]. sucidis[13] omnibus medicata vis[14]. Histriae Liburniaeque pilo propior[15] quam lanae[16], pexis aliena vestibus et quam Salacia[17] scutulato[18] textu commendat [19] in Lusitania. similis circa Piscinas[20] provinciae Narbonensis , similis et in Aegypto, ex qua[21] vestis detrita usu pingitur[22] rursusque aevo durat. est et hirtae pilo crasso in tapetis antiquissima gratia iam; certe[23] iis[24] usos[25] Homerus auctor est. aliter haec Galli pingunt, aliter Parthorum gentes.
[31] certe Gallicis hodie nominibus discernitur. nec facile dixerim qua id aetate coeperit; antiquis enim torus e stramento erat, qualiter etiam[32] nunc in castris. gausapae[33] patris mei memoria coepere, amphimallia[34] nostra sicut villosa etiam ventralia. nam tunica lati clavi in modum gausapae[35] texi nunc primum incipit. lanarum nigrae nullum colorem[36] bibunt. de reliquarum infectu suis locis dicemus in conchyliis[37][38] maris[39] aut herbarum natura.
[40] Lanam in colu[41] et fuso Tanaquilis, quae eadem Gaia Caecilia vocata est, in templo Sancus[42] durasse prodente se auctor est M. Varro factamque ab ea togam regiam undulatam [43] in aede Fortunae, qua[44] Ser. Tullius fuerat usus. inde factum ut nubentes virgines comitaretur colus compta 5 et fusus cum stamine. ea prima texuit rectam tunicam, quales[45] cum toga pura tironi[46] induuntur novaeque nuptae[47]. undulata[48] vestis prima[49] e lautissimis[50] fuit;
[51] inde sororiculata[52] defluxit. togas rasas[53] Phryxianasque[54] Divi Augusti novissimis temporibus coepisse[55] scribit Fenestella. crebrae papaveratae antiquiorem[56] habent originem iam sub Lucilio poeta in Torquato notatae. praetextae apud Etruscos[57] originem invenere [58]. trabeis usos accipio reges; pictae[59] vestes[60] iam apud Homerum sunt[61]iis, et inde triumphales natae.
[62] acu facere id Phryges invenerunt, ideoque[63] Phrygioniae[64] appellatae sunt. aurum intexere in eadem Asia[65] invenit Attalus rex, unde nomen Attalicis. colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit et nomen inposuit. plurimis vero[66] liceis[67] texere, quae polymita[68] appellant, Alexandria instituit, scutulis[69] dividere Gallia. Metellus Scipio tricliniaria[70] Babylonica sestertium[71] octingentis milibus venisse iam tune ponit[72] in Catonis[73] criminibus, quae Neroni principi quadragiens[74] sestertio nuper stetere[75].
[76] Servi Tulli praetextae[77], quibus signum Fortunae ab eo dicatae coopertum erat, duravere ad Seiani exitum, mirumque fuit neque diffluxisse[78] eas neque teredinum iniurias sensisse annis quingentis sexaginta. vidimus iam et viventium vellera purpura, cocco, conchylio sesquipedalibus libris[79] infecta, velut illa[80] sic nasci cogente luxuria.