[1] itaque solis ardore siccatur liquor, et[2] hoc esse masculum[3] sidus accepimus[4], torrens cuncta sorbensque. sic mari late patenti[5] saporem incoqui salis[6], aut quia exhausto inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne asperius[7] crassiusque linquatur[8] — ideo summam[9] aequorum[10] aquam[11] dulciorem profunda[12]; hanc esse veriorem causam asperi saporis quam[13] quod[14] mare terrae sudor sit aeternus — 5 aut quia plurimus[15] ex[16] arido misceatur illi[17] vapor aut quia terrae natura sicut[18] medicatas aquas inficiat. est in exemplis Dionysio Siciliae tyranno, cum pulsus est ea[19] potentia, accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare.