[1] Subeunt in hac reputatione Delphica oracula velut ad castigandam hominum vanitatem ab deo emissa. duo[2] sunt haec: Pedium[3] telicissimum, qui pro patria proxime[4] occubuisset; iterum a Gyge rege tunc amplissimo terrarum consulti[5]: Aglaum Psophidium[6] esse feliciorem. senior hic in angustissimo[7] Arcadiae angulo parvum, sed annuis victibus large sufficiens praedium colebat , numquam ex eo[8] egressus atque[9], ut e vitae genere manifestum est, minima cupidine[10] minimum in vita mali expertus.