Fungorum lentior natura et numerosa genera , sed[1] origo non nisi ex[2] pituita arborum. tutissimi[3] qui rubent callo, minus diluto rubore quam boleti; mox candidi , velut apice flaminis insignibus pediculis; tertium genus suilli[4], venenis accommodatissimi[5]. familias nuper interemere [6] et tota convivia[7], Annaeum[8] Serenum, praefectum Neronis[9] vigilum, et tribunos centurionesque.
quae[10] voluptas[11] tam[12] ancipitis cibi[13]? quidam discrevere arborum[14] generibus, fico ferulave[15] et cummim[16] ferentibus, non item[17] taxo aut[18] robore, cupresso[19], ut diximus. sed ista quis spondet in venalibus?[20] omnium colos lividus; hic habebit[21] veneni argumentum , quo similior fuerit arborum cortici[22]. adversus haec diximus remedia dicemusque;
interim sunt aliqua et[23] in iis[24]. Glaucias[25] stomacho utiles putat boletos. siccantur pendentes suilli, iunco transfixi, quales e[26] Bithynia veniunt . hi fluctionibus alvi[27], quas rheumatismos[28] vocant, medentur excrescentibusque in sede carnibus; minuunt enim eas et tempore absumunt, item lentiginem et mulierum in facie vitia[29]. lavantur etiam, ut plumbum, in[30] oculorum medicamenta[31]. sordidis[32] ulceribus et capitis eruptionibus, canum morsibus ex aqua inlinuntur.
[33] libet et coquendi dare aliquas communes in omni eo[34] genere observationes, quando ipsae suis manibus deliciae praeparant hunc cibum solum[35] et cogitatione ante pascuntur sucinis novaculis aut argenteo[36] apparatu[37] comitante. noxii[38] erunt fungi, qui in coquendo duriores fient; innocentiores, qui nitro addito coquentur, utique si[39] percoquantur. tutiores fiunt cum carne cocti aut cum pediculo[40] piri; prosunt et pira[41] confestim sumpta. debellat eos et aceti[42] natura contraria iis[43].
[44] Imbribus proveniunt omnia haec, imbre et silphium [45][46] venit primo[47], ut dictum est. ex Syria nunc hoc[48][49] maxime inportatur, deterius[50] Parthico, sed Medico[51] melius, extincto[52] omni Cyrenaico, ut diximus. usus silphii in[53] medicina foliorum ad[54] purgandas vulvas pellendosque emortuos [55] partus; decocuntur in vino albo et odorato, ut bibatur mensura acetabuli a balineis. radix prodest arteriis exasperatis, collectionibus[56] sanguinis inlinitur. sed in cibis concoquitur aegre, inflationes[57] facit[58] et ructus[59]. urinae quoque noxia est,[60] suggillatis cum vino et oleo amicissima et cum cera strumis. verrucae sedis crebriore eius suffitu cadunt[61].
[62] Laser e silphio profluens quo diximus modo[63][64] inter eximia naturae dona numeratum plurimis compositionibus inseritur[65], per se autem algores excalfacit, potum nervorum vitia extenuat. feminis datur in vino et lanis mollibus admovetur vulvae ad menses ciendos. pedum o clavos circumscariphatos ferro mixtum cerae extrahit. urinam [66] ciet ciceris magnitudine dilutum[67].
Andreas[68] spondet copiosius sumptum nec inflationes facere et concoctioni plurimum conferre senibus et feminis, item hieme quam aestate utilius, et tum[69] aquam bibentibus. cavendum, ne qua sit exulceratio intus. ab aegritudine recreationi efficax in cibo; tempestive enim datum cauterii vim[70] optinet, adsuetis etiam utilius quam expertibus.
[71] extera[72] corporum indubitatas confessiones habent[73]: venena telorum et serpentium extinguit potum; ex[74] aqua vulneribus his[75] circumlinitur , scorpionum tantum plagis ex oleo, ulceribus vero non maturescentibus cum farina hordeacia[76] vel fico sicca, carbunculis cum ruta vel cum melle vel per se visco superlitum, ut haereat; sic et[77] ad canis morsus; excrescentibus circa sedem[78] cum tegmine[79] punici mali ex aceto decoctum , clavis, qui volgo morticini appellantur, nitro mixto.
[80]alopecias nitro[81] ante subactas[82] replet[83] cum vino et croco aut pipere ac murium[84] fimo et aceto. perniones ex vino fovet[85] et ex oleo coctum; inponitur sic et callo, clavis pedum [86] superrasis; praecipuae utilitatis contra[87] aquas malas, pestilentes tractus vel dies; in[88] tussi, uva; fellis veteri[89] suffusioni [90], hydropicis[91], raucitatibus; confestim enim purgat fauces vocemque reddit.
[92] podagras[93] in[94] spongea dilutum posca[95] lenit. pleuriticis[96] in sorbitione vinum poturis datur, contractionibus, opisthotonicis ciceris magnitudine cera to circumlitum. in angina gargarizatur. anhelatoribus et in tussi[97] vetusta cum porro ex[98] aceto datur; at[99] ex aceto his, qui coagulum lactis sorbuerint, praecordiorum vitiis syntecticis [100], comitialibus cum vino[101], in aqua mulsa linguae paralysi. coxendicibus[102] et[103] lumborum doloribus cum decocto melle inlinitur.
non censuerim, quod auctores suadent , cavernis dentium in dolore inditum cera includi, magno experimento hominis, qui se ea de[104] causa praecipitavit ex alto. quippe tauros inflammat naribus[105] inlitis[106], serpentes avidissimas vini admixtum rumpit; ideo nec inungui suaserim[107], cum Attico licet melle[108] praecipiant. quas habeat utilitates admixtum aliis, inmensum est referre, et nos simplicia tractamus, quoniam in his[109] naturam esse apparet, in illis coniecturam saepius fallacem, nulli satis custodita in mixturis concordia naturae ac repugnantia. qua[110] de re mox plura. [111]