[1] Animae[2] leonis virus grave[3], ursi pestilens. contacta[4] halitu eius nulla fera attingit, ociusque[5] putrescunt adflata. e[6] reliquis homini[7] tantum infici natura voluit pluribus modis, et ciborum ac dentium vitiis, sed maxime senio. dolorem sentire non poterat, tactu sensuque[8] omni carebat sine[9] qua nihil sentitur; eadem[10] commeabat[11] recens assidue, exitura[12] supremo et sola ex homine[13] superfutura, denique haec[14] trahebatur e caelo:
huius quoque tamen reperta poena est, ut[15] neque id[16] ipsum, quo[17] vivitur[18], in vita iuvaret. Parthorum populis haec[19] praecipue et a iuventa propter indiscretos cibos[20], namque et vino faetent ora[21] nimio[22]; sed sibi proceres medentur grano[23] Assyrii mali, cuius et[24] suavitas praecipua, in esculenta[25] addito.
[26][27]Elephantorum anima serpentes extrahit, cervorum urit[28]. diximus hominum genera qui venena serpentium suctu[29] corporibus[30] eximerent[31]. quin et subus[32] serpentes[33] in pabulo sunt, et aliis[34] venenum est. quae insecta appellavimus, omnia olei[35] aspersu necantur[36],[37] vultures unguenti[38]—qui fugat[39] alios appetunt odorem[40] —, scarabaei[41] rosa[42]. quasdam serpentes[43] scorpio occidit. Scythae sagittas tingunt viperina[44] sanie et humano sanguine; inremediabile id scelus: mortem ilico adfert levi tactu.
[45] Quae animalium pascerentur veneno diximus. quaedam, innocua alioqui, venenatis pasta noxia fiunt et ipsa. [46] apros in Pamphylia et Ciliciae montuosis[47] salamandra ab iis devorata qui edere[48], moriuntur: neque[49] enim[50] est intellectus ullus[51] in odore vel sapore; et[52] aqua vinumque interemit[53] salamandra ibi inmortua vel si omnino biberit unde potetur[54], item rana[55] quam rubetam vocant. tantum insidiarum est vitae!
[61][62] Homini cibus utilissimus simplex, acervatio saporum pestifera et condimento[63] perniciosior[64]. difficulter autem perficiuntur omnia in cibis acria[65], aspera[66], inconsueta, varia[67], nimia[68] et avide[69] hausta, et aestate quam hieme difficilius et in senecta quam in[70] iuventa[71]. vomitiones homini ad haec in remedium excogitatae frigidiora corpora faciunt, inimicae oculis maxime ac[72] dentibus.