[1] Animi vigore praestantissimum arbitror genitum [2] Caesarem dictatorem, nec virtutem constantiamque nunc commemoro nec sublimitatem omnium capacem quae caelo continentur, sed proprium vigorem celeritatemque quodam igne volucrem[3]. scribere aut[4] legere, simul dictare et audire solitum accepimus, epistulas vero tantarum rerum quaternas[5] pariter dictare [librariis[6] aut, si nihil[7] aliud ageret, septenas[8]].
idem signis conlatis bis et[9] quinquagiens dimicavit [10], solus M. Marcellum transgressus, qui undequadragiens dimicavit. nam praeter civiles victorias undeciens centena[11] et nonaginta duo milia hominum occisa proeliis ab eo non equidem in gloria posuerim, tantam etiam[12] coactam humani generis iniuriam, quod ita esse confessus est ipse[13] bellorum civilium stragem non prodendo.
[18] spectacula[19][20] enim[21] edita effusasque opes aut operum magnificentiam in hac parte enumerare[22] luxuriae faventis est[23] : illa fuit[24] vera et incomparabilis invicti animi sublimitas, captis apud Pharsaliam[25] Pompei Magni scriniis epistularum iterumque apud Thapsum Scipionis concremasse ea optima fide atque non legisse.