[1] Nunc praevertemur[2] ad nostrum orbem, primumque communia animalium remedia atque eximia dicemus, sicuti e[3] lactis usu. utilissimum cuique maternum. concipere [4] nutrices[5] exitiosum est; hi[6] sunt enim infantes, qui colostrati appellantur, densato lacte in casei speciem. est autem colostra prima a partu spongea[7] densitas lactis. maxime autem alit quodcumque humanum, mox caprinum, unde fortassis fabulae Iovem ita nutritum dixere. dulcissimum ab hominis camelinum[8], efficacissimum ex asinis. magnorum animalium et corporum facilius redditur.
[9] stomacho adcommodatissimum caprinum, quoniam fronde magis quam herba vescuntur, bubulum medicatius, ovillum dulcius et magis alit[10], stomacho minus utile, quoniam est pinguius. omne autem vernum aquatius[11] aestivo et de novellis . probatissimum vero quod in ungue[12] haeret nec defluit ; innocentius decoctum, praecipue cum calculis marinis. alvus maxime solvitur bubulo, minus autem[13] inflat quodcumque decoctum.
[14] usus lactis ad omnia intus[15] exulcerata[16], maxime renes, vesicam, interanea, fauces, pulmones, foris pruritum cutis, eruptiones pituitae poti ab[17] abstinentia[18] nam ut[19] in Arcadia[20] bubulum biberent phthisici, syntectici, cachectae[21], diximus in ratione herbarum. sunt inter exempla[22] qui[23] asininum bibendo liberati[24] sint podagra chiragraque [25].
[26] medici speciem unam addidere lactis generibus, quod schiston appellavere. id fit hoc modo: fictili[27] novo fervet[28], 5 caprinum maxime, ramisque ficulneis recentibus miscetur additis totidem cyathis mulsi[29], quot sint heminae lactis. cum fervet, ne[30] circumfundatur, praestat cyathus argenteus cum[31] frigida aqua demissus[32] ita, ne quid infundat. ablatum deinde igni refrigeratione dividitur et discedit serum a lacte.
[33] quidam et ipsum serum iam multo[34] potentissimum decocunt ad tertias partes et sub diu refrigerant. bibitur autem efficacissime heminis per intervalla, satis[35] diebus[36] quinae[37] ; melius[38] a potu gestari. datur comitialibus, melancholicis , paralyticis, in lepris, elephantiasi, articulariis morbis .
[39] infunditur quoque lac contra rosiones a mledicamentis factas et, si urat dysinteria, decoctum cum marinis lapillis aut cum tisana hordeacia. item ad intestinorum rosiones bubulum aut ovillum utilius. recens quoque dysintericis infunditur, ad colum autem crudum, item vulvae et propter serpentium ictus potisve[40] pityocampis[41], bupresti[42], cantharidum aut salamandrae venenis,
[43] privatim bubulum iis[44], qui Colchicum [45] biberint ant cicutam aut dorycnium aut leporem marinum, sicut asininum contra gypsum et cerussam et sulpur et argentum vivum, item durae alvo in febri. gargarizatur [46][47] quoque faucibus exulceratis. utilissime et bibitur ab imbecillitate vires recolligentibus, quos atrophos[48] vocant, in febri etiam, quae careat dolore capitis. pueris[49] ante cibum lactis asinini[50] heminam dari aut si exitus cibi rosiones sentirent[51], antiqui in arcanis habuerunt, si hoc non esset[52], caprini[53].
[54] bubuli serum orthopnoicis prodest ante cetera addito nasturtio. inunguntur etiam oculi[55] in lactis[56] heminas[57][58] additis[59] sesamae[60] drachmis IIII tritis in lippitudine [61]. caprino lienes sanantur, post bidui inediam tertio[62] die hedera pastis capris, per triduum poto sine alio cibo. lactis usus[63] alias contrarius capitis doloribus, hepaticis, splenicis[64], nervorum vitio, febres habentibus, vertigini praeterquam purgationis gratia, gravedini[65], tussientibus, lippis. ovillum[66] utilissimum tenesmo, dysinteriae; nec non phthisicis[67] hoc et mulieris[68] saluberrimum qui dicerent fuerunt.
[69] De generibus caseorum diximus, cum de uberibus singulisque membris animalium diceremus. Sextius eosdem[70] effectus equino quos bubulo tradit; hunc[71] vocant[72] hippacen [73]. stomacho utiles qui non sunt[74] salsi, id est recentes. veteres alvum sistunt corpusque minuunt, stomacho in- utiliores[75] ; et in totum salsa minuunt corpus, alunt mollia.
[76] caseus recens cum melle suggillata emendat, mollis[77] alvum sistit, sedat[78] tormina pastillis in vino austero decoctis rursusque in patina tostis cum melle. saprum vocant qui cum sale et sorbis siccis e vino tritus[79] potusque medetur coeliacis[80]. genitalium[81] carbunculis caprinus tritus inpositus, item[82] acidus cum oxymelite maculis in balineo[83] inlitus oleo interlinitur.
[84] E lacte fit et butyrum, barbararum gentium lautissimus cibus et qui divites a plebe discernat. plurimum e bubulo—et inde nomen—, pinguissimum ex ovibus[85][86] fit et[87] caprino, sed[88] hieme[89] calefacto lacte, aestate expresso tantum, crebro iactatu[90] in longis vasis angusto foramine[91] spiritum[92] accipientibus sub ipso ore alias praeligato . additur paulum[93] aquae, ut acescat[94]. quod est maxime coactum, in summo fluitat;
[95] id exemptum[96] addito[97][98] sale oxygala[99][100] appellant. relicum[101] decocunt in ollis; ibi quod supernatat[102], butyrum est, oleosum natura. quo[103] magis virus resipit[104], hoc praestantius iudicatur. pluribus conpositionibus miscetur inveteratum. natura eius adstringere, mollire , replere, purgare.
[105] Oxygala fit et alio modo, acido lacte addito in recens, quod velint[106] acescere[107], utilissimum stomacho. effectus dicemus suis locis.
Proxima in communibus adipi[108] laus est, sed maxime suillo, apud antiquos etiam religiosius[109]. certe novae nuptae intrantes etiam nunc[110] sollemne habent postes eo attingere[111]. inveteratur duobus modis, cum[112] sale aut sincerus ; tanto[113] fit[114] utilior[115].
axungiam Graeci etiam appellavere iam[116] in voluminibus suis. neque est occulta virium causa, quoniam id animal herbarum[117] radicibus vescitur; itaque etiam fimo innumeri usus. quam ob rem non de alia loquemur[118] [sue][119]. multo efficacior[120] e femina et[121] quae non pepererit[122], multo vero praestantior[123] in apris esse dicitur[124] usus[125] axungiae ad[126] emollienda, excalfacienda, discutienda purgandaque.
[127] medicorum aliqui admixto anseris adipe taurorumque sebo et oesypo ad podagras uti iubent; si vero permaneat[128] dolor, cum cera, myrto, resina, pice. sincera [129] axungia medetur ambustis vel nive, pernionibus[130] autem cum[131] hordei cinere et galla pari modo. prodest et confricatis membris, itinerumque lassitudines et fatigationes levat. ad tussim veterem recens decoquitur quadrantis pondere[132] in vini cyathis III addito melle.
[133] vetus etiam phthisis[134] pilulis sumpta sanat, quae sine sale inveterata est. omnino enim non nisi ad ea, quae purganda sint aut quae non[135] sint exulcerata, salsa[136] recipitur[137]. quidam quadrantes axungiae et mulsi[138] in vini cyathis ternis[139] decocunt contra phthisis[140], quarto[141][142] quoque[143] die picem liquidam in ovo sumi iubent[144]. circumligatur[145] et[146] lateribus, pectori[147], scapulis[148] eorum, qui phthisim[149] sentiunt, tantaque est vis, ut genibus etiam adalligata redeat in os sapor eamque expuere videantur.
[150] e sue, quae non pepererit[151], aptissime utuntur, ad cutem mulieres, contra scabiem vero quivis[152] admixto iumentorum sebo pro parte tertia et pice pariterque[153] subfervefactis. sincera partus in abortun vergentes nutrit[154] collyrii modo subdita. cicatrices concolores facit cerussa admixta vel argenti spuma, at[155] cum sulpure unguium[156] scrabritias emendat . medetur et capillo[157] fluenti[158] et ulceribus in capite mulierum cum gallae parte quarta et infumata pilis[159] oculorum . datur et phthisicis unciatim cum vini veteris hemina [160] decocta, donec III unciae e[161] toto[162] restent; aliqui et mellis exiguum adiciunt.
[163] panis[164] inlinitur[165] cum calce, item furunculis duritiaeque mammarum. rupta et convulsa[166] et spasmata et luxata sanat, clavos et rimas callique vitia cum helleboro albo, parotidas admixta farina salsamentariae[167] testae[168], quo genere proficit et ad strumas. pruritus et papulas in balineo[169] perunctis[170] tollit, alioque etiamnum modo podagricis prodest mixto oleo vetere, contrito una sarcophago lapide et quinquefolio tuso[171] in vino vel cum calce aut[172] cum cinere. fit[173] et peculiare emplastrum LXXV $X$[174] ponderi [175] c[176] spumae argenteae mixtis, utilissime[177] contra ulcerum inflammationes[178] adipe verrino. et[179] inungui putant utile, quaeque serpant inlinere[180] cum resina.
[186] medici antiqui maxime probabant renibus detractam exemptisque venis aqua caelesti fricabant crebro decoquebantque fictili novo saepius[187], tum demum adservantes . convenit salsam magis mollire, excalfacere, discutere , utilioremque esse vino lotam. Masurius palmam lupino adipi dedisse[188] antiquos tradidit. ideo novas nuptas illo perunguere postes[189] solitas, ne quid mali medicamenti inferretur.
[190] Quae ratio adipis, eadem in iis[191], quae ruminant, sebi est, aliis modis, non minoris potentiae. perficitur omne exemptis venis aqua marina vel salsa lotum, mox in pila[192] tusum aspersa marina crebro; postea coquitur, donee odor omnis[193] aboleatur, mox adsiduo sole ad candorem reducitur .
[194] a renibus autem omne laudatissimum est. si vero vetus revocetur ad curam, liquefieri prius iubent[195], mox frigida aqua lavari saepius, dein[196] liquefacere adfuso vino quam odoratissimo. eodemque modo iterum ac saepius cocunt[197], donec virus evanescat. multi privatim sic taurorum leonumque[198] ac[199] pantherarum et[200] camelorum pinguia curari iubent. usus dicetur suis locis.
[201] Communis et medullarum est. omnes molliunt, explent, siccant, excalfaciunt. laudatissima[202] e cervis[203], mox vitulina,[204] dein hircina et caprina. curantur ante autumnum. recentes[205] lotae siccataeque in umbra, per cribrum dein liquatae per lintea exprimuntur ac reponuntur in fictili locis frigidis.
[206] Inter omnia autem communia animalium vel praestantissimum[207] effectu[208] fel est. vis eius excalfacere, mordere, scindere, extrahere, discutere. minorum animalium subtilius intellegitur et ideo ad oculorum medicamenta utilius existimatur. taurino[209] praecipua potentia, etiam in aere pelvibusque[210] aureo colore obducendis[211]. omne autem curatur recens[212] praeligato ore lino crasso, demissum in ferventem aquam semihora[213], mox siccatum sine sole atque in melle conditum. damnatur equinum tantum inter venena. ideo flamini[214] sacrorum equum[215] tangere non licet, cum Romae publicis sacris equus etiam[216] immoletur.
[217] Quin et sanguis eorum septicam vim habet; item equarum, praeterquam virginum, erodit, emarginat[218] ulcera[219]. taurinus quidem recens inter venena est excepta Aegira. ibi enim sacerdos Terrae vaticinatura[220] sanguinem tauri bibit prius quam in specus[221] descendat. tantum potest[222] sympathia illa, de qua loquimur[223], ut aliquando religione aut loco fiat.
[224] Drusus tribunus plebei[225] traditur caprinum bibisse, cum pallore et invidia veneni sibi dati insimulare Q. Caepionem inimicum vellet. hircorum sanguini tanta vis est, ut[226] ferramentorum subtilitas non aliter acrius induretur, scabritia poliatur[227] vehementius quam lima. non igitur et sanguis animalium inter communia dici potest, et ideo suis quisque [228] dicetur effectibus[229].
[230] Digeremus enim in mala[231] singula usus primumque [232] contra serpentes. exitio his esse cervos nemo ignorat ut, si quae sunt[233], extractas cavernis mandentes. nec vero ipsi spirantesque[234] tantum adversantur, sed membratim quoque . fugari eas nidore cornus[235] eorum, si uratur, dictum[236] est; at e[237] summo gutture ustis[238] ossibus congregari dicuntur.
[239] pelles eiusdem animalis substratae securos praestant ab eo[240] metu somnos, coagulum. ex aceto potum ab ictu; et si omnino tractatum[241] sit, eo die non ferit serpens. testes quoque eius inveterati vel genitale vetus[242] maris salutariter dantur in vino; item venter, quem centipellionem[243] vocant. fugiunt et omnino dentem cervi habentes ant medulla perunctos[244] sebove cervi[245] aut[246] vituli[247]. summis autem remediis praefertur hinnulei[248] coagulum[249] matris utero[250] execti[251], ut indicavimus.[252]
[253] sanguine cervino, si una urantur[254] dracontion et cunilago et anchusa lentisci ligno, contrahi serpentes tradunt, dissipari deinde, si sanguine detracto[255] adiciatur pyrethrum[256]. invenio apud auctores Graecos, animal cervo minus et pilo demum simile, quod ophion vocaretur[257], Sardiniam tantum ferre solitam. hoc interisse[258] arbitror et ideo medicinas ex eo omitto.