quamquam[1] prius de rapis dixisse conveniat— in transcursu ea attigere nostri, paulo diligentius Graeci, et ipsi tamen inter hortensia—si iustus ordo fiat,
[6] quadripedes et fronde eorum gaudent, et homini non minore[7] rapiciorum[8] suis horis gratia quam cymarum, flavidorum quoque et in horreis enecatorum vel maiore[9] quam virentium. ipsa vero durant et in sua terra servata et postea passa[10] paene ad alium proventum [11], famemque sentiri prohibent. a vino atque messe tertius hic Transpadanis fructus.
[12] terram[13] non morose eli- git[14], paene[15] ubi nihil aliud seri possit. nebulis et pruinis ac[16] frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; vidi XL libras excedentia. in cibis quidem nostris pluribus modis commendantur , durantque ad alia[17] sinapis acrimonia domita, etiam coloribus picta praeter suum sex aliis[18], purpureo quoque.
[24] species vero omnium tres. aut enim in latitudinem fundi, aut in rotunditatem globari. tertiam speciem silvestrem appellavere, in longitudinem radice procurrente, raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri, qui[25] circa messem exceptus oculos purget medeaturque caligini admixto lacte mulierum. frigore dulciora fieri existimantur et grandiora. tepore in folia exeunt. palma in[26]Nursino[27] agro nascentibus—taxatio[28] in libras sesterti singuli et in penuria bini —, proxima in Algido natis, [29]napis[30] vero Amiterni[31].
[32] quorum eadem fere natura[33]: gaudent aeque[34] frigidis. seruntur et ante kalendas Martias , in iugero sextarii IIII. diligentiores quinto sulco napum[35] seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa laetiora fieri, si cum[36] palea semen inaretur[37]. serere nudum volunt precantem sibi et vicinis serere se.
[38] satus utrique[39] generi iustus inter duorum numinum dies festos, Neptuni atque Volcani, feruntque subtili observatione, quota luna praecedente[40] hieme nix prima ceciderit, si totidem aluminum die intra praedictum temporis spatium serantur, mire provenire . seruntur et vere in calidis atque umidis.