[1] ergo et alios quosdam sensus esse quam supra dictos haut difficulter apparet.
Sunt enim quaedam iis bella amicitiaeque, unde et adfectus , praeter illa quae de quibusque eorum suis diximus locis. dissident olores et aquilae, corvus et chloreus[2] noctu invicem ova exquirentes, simili modo corvus et miluus, illo[3] praeripiente huic[4] cibos, cornices atque noctua, aquilae[5] et trochilus[6], si credimus, quoniam rex appellatur avium, noctuae[7] et ceterae minores aves,
[8] rursus cum trochilo[9] mustela et cornix, turtur et pyrallis[10], ichneumones[11] vespae et phalangia[12] aranei[13], aquaticae[14]brenthos[15] et[16] gavia et[17] harpe, harpe et[18] triorchis [19] accipiter, sorices[20] et ardiolae[21] invicem fetibus[22] insidiantes , — (aegithus[23] avis minima cum asino; spinetis enim se scabendi causa atterens nidos eius dissipat, quod[24] adeo pavet, ut voce omnino rudentis[25] audita ova eiciat, pulli ipsi metu cadant; igitur advolans ulcera eius rostro excavat) — volpes[26] et milui[27], angues[28] et mustelae et sues.
[29] aesalon vocatur parva avis ova corvi frangens, cuius pulli infestantur a volpibus. invicem haec catulos eius[30] ipsamque vellit; quod ubi viderunt[31] corvi, contra auxiliantur velut adversus communem hostem. et[32] acanthis[33] in spinis vivit; idcirco asinos et ipsa odit flores[34] spinae devorantes, aegithum vero[35] in tantum , ut sanguinem eorum credant non coire multisque ideo [36] veneficiis[37] infament.
dissident thoes[38] et leones[39], et minima aeque ac maxima. formicosam arborem urucae[40] cavent[41]. librat[42] araneus se filo in caput serpentis porrectae sub umbra arboris suae tantaque vi morsu[43] cerebrum adprehendit, ut[44] stridens subinde et vertigine[45] rotata ne filum[46] quidem pendentis[47] rumpere, adeo non fugere queat. nec finis ante mortem est.
[48] Rursus amici pavones et columbae, turtures et psittaci, merulae et turtures, cornix et ardiolae contra volpium genus communibus inimicitiis, harpe et miluus contra triorchin[49] . quid, non et adfectus indicia sunt etiam in serpentibus , inmitissimo animalium genere? dicta sunt quae[50] Arcadia narrat de domino a dracone servato et agnito[51] voce [draconis[52]].
[53] de aspide miraculum Phylarcho[54] reddatur. is enim auctor est, cum ad mensam cuiusdam veniens in Aegypto aleretur adsidue enixa[55] catulos, quorum ab uno filium hospitis interemptum, illam reversam ad consuetudinem cibi intellexisse[56] culpam et necem intulisse catulo nec postea in tectum id reversam.