[1] Sunt autem colores austeri aut floridi. utrumque [2] natura aut mixtura evenit[3]. floridi sunt—quos dominus [4]pingenti[5] praestat[6]—minium[7], Armenium[8], cinnabaris, 20 chrysocolla, Indicum, purpurissum[9]; ceteri austeri. ex omnibus alii nascuntur, alii fiunt. nascuntur Sinopis[10], rubrica[11], Paraetonium, Melinum, Eretria[12], auripigmentum; lceteri finguntur[13], primumque quos in metallis diximus, [14] praeterea e vilioribus[15] ochra[16], cerussa usta, sandaraca, [17] sandyx, Syricum[18], atramentum.
[19] Sinopis inventa primum in Ponto est; inde[20] nomen a Sinope urbe. nascitur et in Aegypto, Baliaribus[21], Africa, sed optima in Lemno[22] etin Cappadocia, effossa e[23] speluncis[24]. pars[25], quae[26] saxis adhaesit[27], excellit[28]. glaebis suns colos, extra maculosus. hac[29] usi suntveteres ad splendorem. species Sinopidis tres: rubra[30] et minus rubens atque inter haso media. pretium optimae[31] $X$ II[32], usus ad penicillum aut si lignum colorare libeat;
[33] eius, quae[34] ex Africa venit, octoni[35] asses—cicerculum[36] appellant—; magis ceteris rubet, utilior abacis. idem pretium et[37] eius, quae pressior[38] vocatur , et[39] est maxime fusca. usus[40] ad bases[41] abacorum, in medicina[42] vero blandus .... emplastrisque[43] et malagmatis, sive sicca compositione sive liquida facilis, contra ulcera in umore[44] sita[45], velut[46] oris, sedis[47]. alvum sistit infusa, feminarum profluvia pota[48] denarii pondere[49]. eadem adusta siccat scabritias oculorum, e[50] vino maxime.
hac minium sublinunt[60] adulterantque . in medicina praeclara res habetur. epiphoras[61] enim oculorum mitigat ac[62] dolores circumlita et aegilopia[63] manare[64] prohibet, sanguinem reicientibus ex aceto datur bibenda[65]. bibitur et contra lienum reniumque vitia et purgationes feminarum, item et contra venena et serpentium ictus terrestrium marinorumque[66], omnibus ideo antidotis familiaris .
[67]— E[68] reliquis[69] rubricae generibus fabris[70] utilissima Aegyptia et Africana, quoniam maxime sorbentur tectoriis.[71][72] *rubrica*[73] autem nascitur[74] et in ferrariis metallis. ea et fit ochra[75] exusta[76] * in ollis novis luto circumlitis . quo magis arsit in caminis, hoc melior. omnis autem rubrica siccat ideoque ex[77] emplastris conveniet[78] igni etiam sacro.
[79] Sinopidis Ponticae selibrae[80] silis[81] lucidi[82] libris X et Melini Graecensis[83] II mixtis tritisque una per dies duo-[84] denos[85] leucophorum[86] fit. hoc est glutinum auri, cum inducitur ligno.
Paraetonium[87] loci nomen habet ex Aegypto. spumam maris esse dicunt solidatam cum limo, et ideo conchae minutae inveniuntur[88] in eo. fit[89] et in Creta insula atque Cyrenis. adulteratur Romae creta Cimolia[90] decocta conspissataque[91]. pretium optimo in pondo VI[92] $X$ L. e candidis coloribus pinguissimum[93] et tectorii[94] tenacissimum propter levorem[95].
[96] Melinum candidum et ipsum est, optimum in Melo insula. in Samo quod[97] nascitur, eo[98] non utuntur pictores propter nimiam pinguitudinem; accubantes effodiunt ibi inter saxa venam[99] scrutantes. in medicina eundem usum habet quem Eretria[100] creta; praeterea linguam tactu[101] siccat, pilos detrahit smectica vi[102]. pretium in libras sestertii singuli.
Tertius e[103] candidis[104] colos est cerussa[105], cuius rationem in plumbi[106] metallis diximus. fuit et terra per se in[107] Theodoti[108] fundo inventa[109] Zmyrnae, qua veteres ad navium picturas[110][111] utebantur. nunc omnis ex plumbo et aceto fit, ut diximus.
[112] usta casu reperta est in incendio Piraeei[113] cerussa in urceis[114] cremata. hac primum[115] usus est Nicias supra dictus. optima nunc Asiatica habetur, quae et purpurea appellatur. pretium eius in libras $X$ VI[116]. fit et Romae cremato sile[117] marmoroso et restincto[118] aceto. sine usta non fiunt[119] umbrae.
Eretria[120] terrae suae habet nomen. hac Nicomachus et Parrhasius[121] usi. refrigerat, emollit[122], explet volnera ; si coquatur, ad siccanda praecipitur, utilis[123] et capitis doloribus et ad deprehendenda[124] pura; subesse enim ea -o intellegunt, si ex aqua inlita continuo[125] arescat[126].
[137] haec si torreatur aequa parte rubrica admixta, sandycem[138] facit, quamquam animadverto Vergilium[139] existimasse herbam id esse illo[140] versu: Sponte sua sandyx pascentis[141] vestiat[142] agnos. pretium in libras dimidium eius quod sandaracae. nec sunt alii[143] colores maioris ponderis.
Inter facticios est et Syricum[144], quo minium subllini diximus. fit autem Sinopide et[145] sandyce[146] mixtis.
[147][148] Atramentum quoque inter[149] facticios erit, quamquam est et terrae[150], geminae[151] originis. aut[152] enim salsuginis modo[153] emanat, aut terra ipsa sulpurei coloris ad hoc probatur . inventi sunt pictores, qui carbones infestatis[154] sepulchris effoderent[155]. inportuna[156] haec omnia ac novicia. fit enim e[157] fuligine[158] pluribus modis, resina vel pice exustis, propter quod etiam officinas aedificavere fumum eum non emittentes[159]. laudatissimum[160] eodem modo fit e taedis[161]. adulteratur fornacium[162] balinearumque[163] fuligine[164] quo[165] ad volumina scribenda utuntur.
[166] sunt qui et vini faecem siccatam excoquant adfirmentque[167], si ex bono vino faex ea[168] fuerit, Indici speciem id atramentum praebere. Polygnotus[169] et Micon, celeberrimi pictores, Athenis e vinaceis fecere, tryginon[170] appellantes[171]. Apelles[172] commentus est ex ebore combusto facere, quod elephantinum vocatur[173].
[174] adportatur et Indicum[175] ex India inexploratae adhuc inventionis mihi. fit etiam aput infectores ex flore nigro, qui adhaerescit aereis cortinis[176].[177] fit et ligno e taedis[178] combusto[179] tritisque in mortario carbonibus. mira in hoc saepiarum natura, sed ex iis[180] non fit. omne[181] autem atramentum sole perficitur , librarium cumme[182], tectorium glutino admixto. quod aceto liquefactum est[183], aegre eluitur[184].
[185] E reliquis[186] coloribus, quos[187] a dominis[188] dari diximus propter magnitudinem pretii[189], ante omnes[190] est purpurissum.[191] creta[192] argentaria cum purpuris[193] pariter tinguitur bibitque eum[194] colorem celerius lanis[195]. praecipuum est primum, fervente [196] aheno rudibus medicamentis inebriatum, proximum egesto eo addita[197] creta in ius idem et, quotiens id factum est, elevatur[198] bonitas pro numero dilutiore sanie.
[199] quare Puteolanum[200] potius laudetur quam Tyrium aut Gaetulicum vel Laconicum, unde pretiosissimae[201] purpurae; causa est quod hysgino[202] maxime inficitur rubiaque, quae[203] cogitur sorbere. vilissimum a Canusio. pretium a singulis[204] denariis in libras ad XXX. pingentes sandyce sublita, mox ex[205] ovo inducentes purpurissum, fulgorem[206] minii faciunt. si purpurae[207] facere malunt[208], caeruleum sublinunt[209], mox purpurissum [210][211] ex ovo inducunt.
[212] Ab hoc maxima auctoritas Indico. ex India venit harundinum spumae[213] adhaerescente limo. cum cernatur[214], nigrum, at[215] in diluendo mixturam purpurae caeruleique[216] mirabilem reddit[217]. alterum genus eius est in purpurariis officinis innatans cortinis[218], et est purpurae spuma. qui adulterant, vero Indico[219] tingunt[220] stercora[221] columbina[222] aut cretam Selinusiam[223] vel anulariam[224] vitro[225] inficiunt. probatur carbone; reddit[226] enim quod sincerum est flammam[227] excellentis purpurae et, dum fumat[228], odorem maris. ob id quidam [229] e[230] scopulis id colligi putant. pretium Indico $X$ XX[231] in libras. in medicina Indicum rigores et impetus sedat siccatque[232] ulcera.
[233] Armenia mittit quod eius nomine appellatur. lapis[234] est, hic quoque chrysocollae modo infectus, optimumque [235] est quod[236] maxime vicinum[237] et[238] communicato colore cum caeruleo. solebant librae eius trecenis[239] nummis taxari. inventa per Hispanias harena est similem curam recipiens; itaque ad denarios senos vilitas rediit[240]. distat a caeruleo candore modico, qui teneriorem hunc efficit colorem. usus[241] in medicina ad pilos tantum alendos habet maximeque in palpebris.
[242] Sunt etiamnum[243] novicii duo colores[244] e vilissimis[245]: viride est[246] quod Appianum vocatur et chrysocollam[247] mentitur , ceu parum multa[248] dicta[249] sint mendacia eius; fit e[250] creta viridi, aestimatum sestertiis[251] in libras. anulare quod vocant, candidum est, quo muliebres picturae inluminantur; fit et ipsum e creta[252] admixtis vitreis gemmis e volgi anulis, inde et anulare dictum.