[1] Proxime gloriam sentiunt et hi nostri vigiles nocturni, quos excitandis in opera[2] mortalibus rumpendoque somno natura genuit. norunt sidera et ternas distinguunt horas interdiu cantu. cum[3] sole eunt cubitum quartaque castrensi vigilia ad curas laboremque revocant nec solis ortum incautis patiuntur obrepere diemque venientem[4] nuntiant cantu, ipsum vero cantum plausu laterum.
[5] imperitant suo generi et regnum in quacumque sunt domo exercent. dimicatione paritur hoc inter ipsos velut ideo tela agnata cruribus suis intellegentium[6], nec finis saepe commorientibus. quod si palma contigit[7], statim in victoria canunt seque ipsi[8] principes testantur; victus occultatur silens aegreque servitium patitur. et plebs tamen aeque superba graditur ardua cervice, cristis celsa, caelumque sola volucrum aspicit crebra[9], in sublime caudam[10] quoque falcatam erigens. itaque terrori sunt etiam leonibus[11] ferarum generosissimis.
[18][19] horum sunt tripudia solistima, hi magistratus[20] nostros[21] cotidie regunt domusque[22] ipsis[23] suas claudunt aut reserant[24]. hi fasces[25] Romanos[26] inpellunt aut retinent, iubent acies ant prohibent, victoriarum omnium toto orbe partarum auspices. hi maxime terrarum imperio imperant, extis[27] etiam fibrisque haut[28] aliter quam[29] opimae victimae[30] diis grati[31]. habent ostenta et[32] praeposteri[33] eorum vespertinique cantus: namque totis noctibus canendo Boeotiis nobilem illam adversus Lacedaemonios praesagivere victoriam, ita[34] coniecta interpretatione, quoniam victa ales illa non caneret.
[35] Desinunt[36] canere castrati[37], quod duobus fit[38] modis, lumbis adustis candente[39] ferro aut imis cruribus, mox ulcere oblito figlina[40] creta; facilius ita pinguescunt[41]. Pergami omnibus annis spectaculum gallorum publice editur ceu gladiatorum. invenitur in annalibus in agro Ariminensi M. Lepido Q. Catulo cos. in villa Galerii locutum gallinaceum, semel, quod equidem sciam[42].