[1] Peculiare[2] vanitatis sit argumentum, quod animalium cunctorum talpas maxime mirantur tot modis a rerum[3] natura damnatas, caecitate[4] perpetua[5], tenebris[6] etiamnum aliis[7] defossas[8] sepultisque similes. nullis aeque[9] credunt extis[10], nullum[11] religionum[12] capacius iudicant[13] animal, ut, si[14] quis cor eius recens palpitansque devoret[15], divinationes [16] et rerum efficiendarum eventus promittant.
[17] dente[18] talpae vivae exempto sanari dentium dolores adalligato[19] adfirmant. cetera[20] ex eo[21] animali[22] placita[23] eorum suis reddemus[24] locis. nec quicquam probabilius invenietur quam muris aranei morsibus adversari[25] eas, quoniam et terra[26] orbitis[27], ut diximus, depressa adversatur[28]. [29]
[30] Cetero dentium[31] doloribus, ut iidem narrant, medetur [32] canum, qui rabie[33] perierunt[34], capitum cinis crematorum sine carnibus instillatus ex oleo cyprio[35] per[36] aurem, cuius e parte[37] doleant, caninus[38] dens sinister maximus, circumscariphato[39] qui doleat, aut draconis os e[40] spina, item enhydridis; est autem serpens masculus et albus[41]. huius maximo dente circumscariphant[42], aut[43] in superiorum[44] dolore[45] duos superiores adalligant, e diverso inferiores.
[46] huius adipe[47] perunguuntur[48] qui crocodilum captant. dentes scariphant [49] et[50] ossibus lacertae e[51] fronte luna plena exemptis ita, ne terrain adtingant. colluunt[52] dentibus caninis decoctis in vino ad dimidias partes. cinis eorum pueros tarde dentientes[53] adiuvat cum melle. fit eodem modo et dentifricium. cavis dentibus cinis e murino fimo inditur[54] vel iocur lacertarum aridum.
[55] anguinum cor, si mordeatur[56] adalligeturve[57], efficax habetur. sunt inter eos qui murem bis in mense iubeant mandi doloresque ita cavere[58]. vermes terreni decocti in oleo infusique auriculae, cuius a parte doleant[59], praestant levamentum. eorundem cinis exesis dentibus coniectus[60] ex facili[61] cadere eos cogit, integros dolentes inlitus iuvat[62] ; comburi autem oportet in testo[63]. prosunt et cum mori[64] radice[65] in aceto scillite[66] decocti ita, ut colluantur[67] dentes.
[68] is quoque vermiculus, qui in herba Veneris labro appellata invenitur, cavis dentium inditus[69] mire prodest. nam urucae[70]e[71] brassicae foliis[72] contact[73] cadunt , et e[74] malva[75] cimices infunduntur auribus cum rosaceo . harenulae, quae inveniuntur in cornibus coclearum, cavis dentium inditae[76] statim liberant dolore. coclearum inanium cinis cum murra gingivis prodest, serpentis cum sale in olla exustae cinis cum rosaceo in contrariam aurem infusus, anguinae[77] vernationis membrana cum oleo taedaeque
resina calefacta et auri alterutri infusa—adiciunt aliqui[78] tus et[79] rosaceum—; eadem cavis indita, ut[80] sine molestia cadant, praestat[81]. vanum arbitror esse circa[82] canis ortum[83] angues[84] candidos membranam eam exuere[85], quoniam ante ortum[86] in Italia visum est multoque minus credibile in tepidis regionum[87]tam[88] sero exui. hanc autem vel inveteratam[89] cum cera celerrime[90] evellere tradunt. et dens anguium[91] adalligatus dolores mitigat.
[92] sunt qui et[93] araneum animal ipsum[94] sinistra manu captum tritumque in rosaceo et in aurem infusum, cuius[95] a parte doleat[96], prodesse arbitrentur [97]. ossiculi[98] gallinarum in pariete[99] servati[100] fistula[101] salva[102] tacto[103] dente vel gingiva scariphata[104] proiectoque ossiculo statim dolorem abire tradunt, item fimo corvi lana adalligato vel passerum cum oleo calefacto et proximae auriculae infuso[105]. pruritum quidem intolerabilem facit, et ideo utilius [106] est passeris pullorum sarmentis crematorum cinerem ex aceto infricare[107].