[1] Sequitur decima regio Italiae, Hadriatico mari adposita, cuius Venetia, fluvius Silis ex montibus Tarvisanis[2], oppidum Altinum, flumen Liquentia ex montibus Opiterginis et portus eodem nomine, colonia Concordia, flumina et portus Reatinum[3], Tiliaventum Maius Minusque, Anaxum[4], quo[5] Varamus[6] defluit, Alsa, Natiso[7] cum Turro[8], praefluentes[9] Aquileiam coloniam XV[10] p. a[11] mari sitam.
[12]Carnorum haec regio iunctaque Iapudum[13], amnis Timavus[14], castellum nobile vino Pucinum[15], Tergestinus sinus, colonia Tergeste, XXXIII[16] ab Aquileia. ultra quam sex milia p. Formio amnis, ab Ravenna CLXXXVIIII[17], anticus auctae Italiae terminus, nunc vero Histriae. quam cognominatam a[18] flumine Histro, in Hadriam[19] effluente e[20] Danuvio[21] amne eodemque[22] Histro exadversum[23] Padi fauces, contrario eorum percussu[24] mari interiecto dulcescente, plerique dixere falso, et Nepos etiam Padi accola;
nullus enim ex Danuvio amnis in mare[25] Hadriaticum effunditur. deceptos credo, quoniam Argo navis flumine in mare Hadriaticum descendit[26] non procul Tergeste, nec iam constat quo flumine. umeris travectam Alpis[27] diligentiores tradunt, subisse autem Histro, dein Savo[28] dein Nauporto, cui nomen ex ea causa est inter Emonam[29] Alpisque[30] exorienti.