[1] Ut narravit Osthanes, species eius plures sunt. namque ex aqua[2] et sphaeris et aëre[3] et stellis et lucernis ac pelvibus securibusque[4] et multis aliis modis divina promittit[5], praeterea umbrarum inferorumque colloquia . quae omnia aetate nostra princeps Nero vana falsaque comperit. quippe non citharae[6] tragicique[7] cantus libido illi maior fuit, fortuna rerum humanarum summa gestiente in profundis animi[8] vitiis, primumque imperare dis concupivit[9] nec quicquam generosius voluit[10]. nemo umquam ulli artium[11] validius favit.
ad hoc[12] non opes[13] ei[14] defuere, non vires, non discentis[15] ingenium, quae non alia[16] patiente mundo! inmensum, indubitatum exemplum est falsae artis, quam dereliquit Nero; utinamque inferos potius[17] et quoscumque de suspitionibus suis deos consuluisset , quam lupanaribus atque prostitutis mandasset inquisitiones [18] eas! nulla profecto[19] sacra, barbari licet ferique ritus, non mitiora quam cogitationes eius fuissent. saevius sic nos replevit[20] umbris.
[21] sunt quaedam Magis perfugia, veluti lentiginem habentibus non obsequi numina aut[22] cerni. an[23] obstitit[24] forte hoc in illo? nihil membris[25] defuit. nam dies eligere certos[26] liberum erat, pecudes vero[27], quibus non nisi ater colos[28] esset, facile[29] ; nam[30] homines immolare etiam gratissimum. Magus ad eum Tiridates [31] venerat Armeniacum de se triumphum adferens et ideo provinciis gravis.
[32] navigare noluerat[33], quoniam[34] expuere in maria[35] aliisque mortalium necessitatibus violare naturam eam fas non putant. Magos secum adduxerat[36], magicis etiam cenis eum initiaverat; non tamen, cum regnum ei daret, hanc ab eo artem accipere valuit[37]. proinde ita persuasum[38] sit, intestabilem, inritam, inanem esse, habentem tamen quasdam veritatis umbras, sed in his veneficas artes pollere, non magicas.
quaerat aliquis, quae sint mentiti[39] veteres[40] Magi, cum adulescentibus[41] nobis visus Apion[42] grammaticae artis prodiderit cynocephalian herbam, quae in Aegypto vocaretur osiritis[43], divinam et contra omnia veneficia, sed si tota[44] erueretur[45], statim eum, qui eruisset, mori, seque evocasse[46] umbras ad percunctandum Homerum, quanam[47] patria quibusque parentibus genitus esset, non tamen ausus profiteri, quid sibi respondisse[48] diceret.