[1] Insecta, ut intellegi possit, non videntur habere nervos[2] nec ossa nec spinas nec cartilaginem nec pinguia nec carnes, ne crustam[3] quidem fragilem ut quaedam marina , nec quae[4] iure dicatur[5] cutis, sed mediae cuiusdam inter omnia haec naturae[6] corpus, arenti simile, nervo[7] mollius, in reliquis partibus tutius[8] vere quam durius. et hoc solum iis est, nec praeterea aliud. nihil intus nisi admodum paucis intestinum inplicatum.
[9] itaque[10] divolsis praecipua vivacitas[11] et partium singularum palpitatio, quia quaecumque est ratio vitalis illa non certis inest membris, sed toto in corpore, minime tamen capite, solumque non movetur nisi cum pectore avolsum. in nullo genere plures sunt pedes, et quibus ex his plurimi, diutius vivunt divulsa, ut in scolopendris videmus. habent autem oculos praeterque e[12] sensibus et tactum[13] atque gustatum, aliqua et odoratum, pauca et auditum .