In promisso[1] herbarum mirabilium occurrit aliqua dicere et de magicis. quae enim mirabiliores[2] ? primi eas in nostro orbe celebravere Pythagoras[3] atque Democritus , consectati[4] Magos.
Coracesia[5] et calicia[6] Pythagoras aquam[7] glaciari tradit, quarum mentionem apud alios non reperio[8], nec apud eum alia de his.
[9] idem Minyada[10] appellat et nomine alio Corinthiam[11], cuius decocto[12] in aqua suco protinus sanari ictus serpentium, si foveantur, dicit. eundem[13] effusum[14] in herba[15] qui vestigio contigerint aut forte respersos insanabili [16] leto[17] perire[18], monstrifica prorsus natura veneni praeterquam contra venena.
ab eodem Pythagora aproxis appellatur herba, cuius radix e longinquo concipiat[19] ignes, ut naphtha[20], de qua in terrae miraculis diximus. idem[21][22] tradit, si[23] qui morbi[24] humano corpori inciderint[25] florente brassica[26], quamvis sanatos admonitionem eorum sentire, quotiens floreat[27] ; item si florente[28] acciderint[29] aut[30] frumento aut[31] cicuta aut viola, similem conditionem habere.
nec me fallit hoc volumen eius a[32] quibusdam Cleemporo medico adscribi, verum[33] Pythagorae[34] pertinax fama antiquitasque vindicant, et id ipsum auctoritatem[35] voluminum adfert, si quis alius curae suae opus illo viro dignum iudicavit[36], quod fecisse[37] Cleemporum[38], cum alia suo[39] et nomine ederet, quis credat[40] ?
[41] Democriti certe chirocmeta[42] esse constat. at[43] in his ille post Pythagoram Magorum[44] studiosissimus quanto portentosiora tradit! ut[45] aglaophotim[46] herbam, quae admiratione [47] hominum propter eximium colorem acceperit nomen , in marmoribus Arabiae nascentem Persico latere, qua de causa et marmaritim[48] vocari; hac[49] Magos uti[50], cum velint deos[51] evocare[52].
—Theombrotion[63] xxx schoenis[64] a Choaspe[65] nasci, pavonis[66] picturis similem, odore eximio; hanc a regibus Persarum bibi[67] contra omnia corporum in- [68] commoda[69] ; a[70] stabilitate[71] [mentis et iustitiae[72] ], eandem[73] semnion[74] a potentiae[75] maiestate appellari.—Aliam deinde adamantida [76], Armeniae Cappadociaeque alumnam; hac admota leones resupinari cum hiatu[77] lasso[78]. nominis causam esse quod conteri nequeat.—Arianida[79] in Arianis gigni[80], igneam colore ; colligi, cum sol in leone sit. huius tactu[81] peruncta oleo ligna accendi.
[82] —Therionarca[83] in Cappadocia et Mysia nascente omnes feras torpescere[84] nec nisi hyaenae urina[85] adspersa[86] recreari. Aethiopida in Meroe nasci, ob id et Meroida[87] appellari, folio lactucae, hydropicis utilissimam e mulso potam; ophiusam in Elephantine[88] eiusdem Aethiopiae , lividam difficilemque aspectu, qua pota terrorem minasque serpentium obversari ita[89], ut mortem sibi eo metu consciscant; ob id cogi sacrilegos illam bibere[90]. adversari ei[91] palmeum vinum.
—Thalassaeglen[92] circa Indum amnem[93] inveniri, quae ob id nomine alio potamaugis[94] appellatur ; hac[95] pota lymphari[96] homines obversantibus[97] miraculis .—Theangelida in Libano Syriae, Dicte[98] Cretae montibus et Babylone et Susis[99] Persidis nasci, qua pota Magi divinent; gelotophyllida in Bactris et circa Borysthenen. haec si bibatur cum murra et vino, varias obversari[100] species ridendique finem non fieri nisi[101] potis nucleis pineae nucis cum pipere et melle in vino palmeo.
—Hestiaterida[102] a convictu nominari in Perside, quoniam hilarentur illa, eandem protomediam[103], qua[104] primatum apud reges obtineant[105] ; casigneten[106], quoniam secum ipsa nascatur nec cum aliis ullis herbis, eandem dionysonymphadem[107], quoniam vino mira conveniat.—Helianthes[108] vocat[109] in Themiscyrena regione et Ciliciae[110] montibus maritimis, folio[111] myrti. hac cum adipe leonino decocta, addito croco et palmeo vino, perungui Magos et Persarum reges, ut fiat corpus aspectu iucundum; ideo eandem heliocallida nominari.
[112] —Hermesias [113] ab eodem vocatur ad liberos generandos pulchros bonosque non herba, sed conpositio[114] e nucleis pineae nucis tritis cum melle, murra, croco, vino palmeo, postea admixto theombrotio[115] et lacte. bibere generaturos iubet et a conceptu, puerperas[116] partum nutrientes; ita fieri excellentes [117] animi et formae bonis[118]. atque[119] harum[120] omnium magica quoque vocabula ponit.
[121] Adiecit his Apollodorus[122] adsectator eius herbam aeschynomenen[123], quoniam adpropinquante manu folia contraheret [124], aliam[125] crocida[126], cuius tactu phalangia morerentur[127], Crateuas onothurin[128], cuius aspersu[129] e vino feritas omnium animalium mitigaretur, anacampseroten[130] celeber arte[131] grammatica paulo ante[132], cuius[133] omnino tactu redirent amores vel cum[134] odio depositi[135]. et abunde sit hactenus attigisse insignia Magorum in herbis[136] alia[137] de his aptiore dicturis[138] loco.