[11] In canis rabiosi[12] morsu tuetur a[13] pavore aquae[14] canini[15] capitis cinis inlitus vulneri. oportet autem[16] comburi omnia eodem modo, ut semel dicamus, in vase fictili novo argilla circumlito atque ita[17] in furnum[18] indito. idem et in potione proficit. quidam[19] ob id[20] edendum dederunt[21]. aliqui[22] et vermem e cadavere canino adalligavere menstruave canis in panno subdidere calici[23] aut intus[24] ipsius caudae pilos combustos[25] inseruere[26] vulneri[27].
[28] cor caninum habentem fugiunt canes; non latrant vero lingua canina in calciamento subdita[29] pollici[30] aut caudam[31] mustelae, quae abscisa ea[32] dimissa sit[33], habentes. est limus salivae sub lingua rabiosi canis[34], qui datus in potu[35] hydrophobos[36] fieri[37] non patitur; multo tamen utilissime[38] iocur eius, qui in rabie momorderit, datur, si fieri possit, crudum mandendum ; sin[39] minus, quoquo modo coctum, aut ius coctis[40] carnibus.
[41][42] est vermiculus in lingua canum, qui vocatur a Graecis lytta[43], quo exempto infantibus catulis nec rabidi fitut nec fastidium sentiunt. idem[44] ter igni[45] circumlatus datur morsis a[46] rabioso, ne rabidi fiant. et cerebello gallinaceo occurritur, sed id devoratum anno tantum eo[47] prodest. aiunt et cristam galli[48] contritam efficaciter inponi et anseris adipem cum melle. salliuntur[49] et carnes eorum, qai rabidi fuerint[50], ad eadem remedia in cibo dandae[51].
quin[52] et necantur catuli statim in aqua ad sexum eius, qui momorderit, ut iocur crudum devoretur ex iis[53]. pradest et fimum gallinaceum, dumtaxat rufum[54], ex aceto inpositum et muris[55] aranei caudae cinis ita, ut ipse, cui[56] abscisa[57] sit[58], vivus[59] dimittatur, glaebula[60] ex hirundinum nido[61] inlita ex aceto[62], vel pulli hirundinis combusti, membrana sive senectus anguium vernatione[63] exuta[64] cum cancro masculo ex vino[65] trita; hac[66] etiam per se reposita in arcis armariisque tineas necant[67].
[68] mali[69] tanta vis est, ut urina[70] quoque calcata rabiosi canis noceat, maxime ulcus habentibus [71]. remedio[72] est fimum caballinum adspersum[73] aceto[74] et calefactum in fico[75] inpositum. minus hoc miretur qui cogitet lapidem a cane morsum usque in proverbium discordiae venisse. qui in urinam[76] canis suam egesserit, torporem[77] lumborum sentire[78] dicunt[79].—(Lacerta, quam sepa[80], alii chalcidem[81] vocant, in vino pota morsus suos sanat).—
[82] Veneficiis ex mustela silvestri factis contrarium est ius gallinacei veteris large haustum; peculiariter contra aeonita[83] addi parum salis[84] oporteat[85]. gallinarum fimum, dumtaxat candidum, in hysopo decoctum[86] aut mulso contra[87] venena fungorum boletorumque[88], item inflationes[89] ac[90] strangulationes , quod miremur, cum, si aliud animal gustaverit id fimum, torminibus et inflationibus[91] adficiatur[92].
[93] sanguis anserinus contra lepores marinos valet cum olei aequa portione, idem[94] contra mala medicamenta omnia adversatur[95] cum Lemnia[96] rubrica et spinae albae suco, ut[97] pastillorum drachmis quinis e[98] cyathis ternis aquae bibatur[99]. item mustelae catulus, ut supra diximus praeparatus, coagulum[100] quoque agninum adversus omnia mala medicamenta pollet; item sanguis anatum Ponticarmn; itaque et spissatus servatur vinoque diluitur; quidam[101] feminae anatis efficaciorem putant[102].
[103] simili modo contra venena omnia ciconiarum ventriculus valet, coagulum pecoris[104], ius[105] ex care arietum, privatim adversus cantharidas, item lac ovium calidum praeterque[106] iis, qui[107] buprestim aut aconitum[108] biberint, columbarum silvestrium fimum privatim contra argenti vivi potum, contra toxica mustela vulgaris inveterata drachmis binis pota.