[1] Conduntur hieme et Pontici mures[2], dumtaxat[3] albi, quorum palatum[4] in gustu[5] sagacissimum auctores quonam modo intellexerint miror. conduntur et Alpini, quibus magnitudo melium[6] est, sed hi pabulo ante in specus[7] convecto , cum[8] quidem[9] narrant[10] alternos[11] marem ac feminam subrosae[12] conplexos[13] fascem[14] herbae[15] supinos, cauda mordicus adprehensa, invicem detrahi ad specum ideoque illo tempore detrito esse dorso. sunt his pares et in Aegypto similiterque resident[16] in dunes et[17] binis pedibus gradiuntur prioribusque ut manibus utuntur.
[18] Praeparant hiemi et irenacei[19] cibos ac volutati supra iacentia[20] poma adfixa spinis, unum amplius tenentes ore, [21]portant in cavas arbores. iidem mutationem aquilonis in austrum condentes se in cubile praesagiunt. ubi vero sensere venantem, contracto ore[22] pedibusque ac[23] parte omni inferiore , qua raram et innocuam habent lanuginem[24] , convolvuntur [25] in formam pilae, ne quid conprehendi possit praeter aculeos.
[26] in desperatione vero urinam in se[27] reddunt tabificam , tergori suo spinisque[28] noxiam, propter hoc se[29] capi gnari. quam ob rem exinanita[30] prius urina venari ars est, et tum praecipua dos tergori, alias corrupto, fragili, putribus spinis atque deciduis[31], etiam si vivat subtractus fuga. ob id non nisi[32] in novissima spe maleficio eo perfunditur, quippe et ipsi odere[33] suum veneficium[34], ita parcentes sibi terminumque supremum opperientes, ut ferme ante captivitas occupet. calidae postea[35] aquae adspersu resolvitur pila, adprehensusque pes alter[36] e posterioribus suspendiosa[37] fame necat. aliter non est occidere et tergori parcere.
ipsum animal non, ut remur[38] plerique, vitae hominum supervacuum est[39], si non sint illi aculei, frustra vellerum mollitia[40] in pecude mortalibus data[41] : hac cute[42] expoliuntur vestes. magnum fraus et ibi lucrum[43] monopolio invenit, de nulla re crebrioribus senatus consultis nulloque non principe adito querimoniis provincialibus[44].