Necessarium est hoc in loco signare et Medorum
[1]situm terrarumque faciem circumagere ad Persicum mare, quo facilius dein reliqua noscantur[2]. namque Media, ab occasu[3] transversa oblique[4] Parthiae occurrens[5], utraque regna[6] praecludit. habet ergo ipsa ab ortu Caspios et Parthos[7], a meridie Sittacenen[8] et Susianen[9], Persida, ab occasu Adiabenen, ab[10] septentrione[11] Armeniam.
Persae Rubrum mare semper accoluere, propter quod is[12] sinus Persicus vocatur. regio[13] ibi maritima Ceribobus[14]; qua[15] vero ipsa subit ad Medos, Climax[16] Megale[17] appellatur locus arduo montis ascensu[18] per gradus, introitu angusto, ad Persepolim, caput regni[19], dirutam[20] ab Alexandro. praeterea habet in extremis finibus Laodiceam[21] ab Antiocho conditam.
[22] inde ad orientem[23] Magi optinent Phrasargida[24] castellum, in quo Cyri[25] sepulchrum; est et horum Ecbatana[26] oppidum, translatum [27] ab Dario rege ad montes. inter Parthos et Arianos excurrunt Paraetaceni. his gentibus[28] et Euphrate inferiora regna[29] cluduntur[30]. reliqua dicemus a Mesopotamia, excepto mucrone eius Arabumque populis in priore dictis[31] volumine.
Mesopotamia tota Assyriorum fuit, vicatim dispersa praeter Babylona[32] et Ninum. Macedones eam in urbes congregavere propter ubertatem soli. oppida praeter iam dicta habet Seleuciam, Laodiceam[33], Artemitam; item in Arabum gente[34] qui Orroei[35] vocantur et Mardani[36] Antiochiam , quae a praefecto Mesopotamiae Nicanore condita Arabis[37] vocatur.
iunguntur his Arabes[38] introrsus Eldamari[39], supra quos ad Pallacontam[40] flumen Bura[41] oppidum, Salmani et Masei[42] Arabes; Gordyaeis[43] vero iuncti Azoni[44], per quos Zerbis[45] fluvius in Tigrim cadit, Azonis[46] Silices[47] montani et Orontes[48], quorum ad occidentem oppidum Gaugamela[49], item Suae[50] in rupibus. supra Silicas[51] Sitrae, per quos Lycus[52] ex Armenia fertur; ab Sitris[53] ad hibernum exortum[54] Azochis[55] oppidum, mox in campestribus oppida[56] Diospege[57], Polytelia[58], Stratonicea[59], Anthemus[60].
in vicinia Euphratis Nicephorion, quod[61] diximus, Alexander iussit condi propter loci opportunitatem.[62] dicta est et[63] in Zeugmate[64] Apamea[65], ex qua[66] orientem petentes excipit oppidum Caphrena[67] munitum, quondam[68] stadiorum LXX amplitudine et satraparum regia appellatum, quo tributa conferebantur, nunc in arcem[69] redactum.
durant[70], ut fuere, Thebata[71] et, ductu Pompei Magni terminus Romani imperi, Oruros, a Zeugmate[72] L???.CC[73]. sunt qui tradunt[74] Euphraten Gobaris[75] praefecti opere diductum esse[76] ubi diximus findi, ne praecipiti cursu Babylona[77][78] infestaret, ab Assyriis vero universis appellatum[79] Narmalchan[80], quod significat regium flumen. qua dirivatur[81], oppidum fuit Agranis[82] e[83] maximis[84], quod diruere Persae.
[85]Babylon, Chaldaicarum gentium caput, diu summam claritatem inter urbes obtinuit toto[86] orbe, propter quod[87] reliqua pars Mesopotamiae Assyriaeque Babylonia appellata est, LX p. amplexa II[88] muris ducenos pedes altis, quinquagenos latis, in singulos pedes ternis digitis mensura ampliore quam nostra, interfluo Euphrate, mirabili opere utroque[89]. durat adhuc[90] ibi Iovis Beli templum; inventor hic fuit[91] sideralis scientiae.
cetero ad solitudinem rediit[92] exhausta vicinitate Seleuciae, ob id conditae a Nicatore[93] intra XL[94] lapidem in confluente[95] Euphratis fossa perducti[96] atque Tigris: quae[97] tamen Babylonia cognominatur, libera[98] hodie ac sui iuris Macedonumque moris. ferunt ei plebis urbanae DC[99] esse[100], sittam vero moenium aquilae pandentis alas, agrum totius orientis fertilissimum. invicem ad hanc exhauriendam Ctesiphontem[101] iuxta tertium ab ea lapidem in Chalonitide[102] condidere Parthi, quod nunc caput est regnorum [103], et postquam nihil proficiebatur, nuper Vologesus[104] rex aliud oppidum Vologesocertam[105] in vicino[106] condidit.
sunt etiamnum[107] in Mesopotamia oppida Hipparenum[108], Chaldaeorum doctrina[109] et hoc, sicut Babylon[110], iuxta fluvium [Narragam[111] ] qui cadit in Narragam[112], unde[113] civitati nomen[114]. muros Hipparenorum[115] Persae diruere. Orcheni[116] quoque, tertia Chaldaeorum doctrina, in eodem situ locantur ad meridiem versi. ab his Notitae[117] et Orothophanitae[118] et[119] Gnesiochartae[120].
[121]Euphrate navigari[122] Babylonerl e[123] Persico mari CCCCXII p. tradunt Nearchus et Onesicritus; qui vero postea scripsere, ad[124] Seleuciam[125]CCCCXL[126]; Iuba a[127] Babylone Cha- [128] racen[129]CLXXV. D. fluere aliqui ultra Babylona[130] continuo alveo[131], prius quam distrahitur[132] ad rigua[133], LXXXVII[134], universo autem cursu |XII|[135] p. inconstantiam mensurae diversitas auctorum facit, cum Persae quoque schoenos[136] et parasangas alii alia mensura determinent[137].
[144] Seleucia abest[145] a capite Mesopotamiae Euphrate[146] navigantibus |XI|.XXV p., a mari Rubro, si Tigri navigetur, CCCXX[147], a Zeugmate[148]DCCXXIIII[149], Zeugma[150] ab[151] Seleucia Syriae ad nostrum litus CLXXV[152]. haec est ibi latitudo terrarum inter duo maria, Parthici vero regni DCCCCXLIIII[153].