[1] Principatum[2] habent carbunculi a similitudine ignium appellati, cum ipsi non sentiant ignes, a quibusdam ob hoc[3] acaustoe[4] appellati[5]. horum genera Indici et Garamantici[6], quos et Carchedonios[7] vocavere[8] propter opulentiam Carthaginis Magnae[9]. adiciunt Aethiopicos et[10] Alabandicos in[11] Orthosia[12] Cariae[13] nascentes, sed qui perficiantur Alabandis[14]. praeterea in omni genere masculi[15] appellantur[16] acriores[17] et feminae languidius[18] refulgentes.
[19] in masculis quoque observant liquidiores[20] aut[21] flammae nigrioris et[22] quosdam ex alto[23] lucidos[24] ac[25] magis ceteris in sole flagrantes , optimos[26] vero amethystizontas[27], hoc est quorum extremus igniculus in amethysti violam exeat, proximos illis, quos vocant syrtitas[28], pinnato[29] fulgore radiantes. inveniri autem ubi[30] maxime sit[31] solis repercussus[32].
Satyrus Indicos[33] non esse claros dicit ac plerumque sordidos ac semper fulgoris retorridi[34], Aethiopicos pingues lucemque non fundentes [35] convoluto igne flagrare. Callistratus fulgorem carbunculi debere candidum esse, ut positus[36] extremo visu nubilante[37] sit[38], si attollatur[39], exardescente fulgore[40]—ob id plerique[41] hunc carbunculum candidum vocavere[42], eum, qui languidius[43] lucet[44], lignyzontem[45]—;
Carchedonios[46] multo minores esse, Indicos etiam[47] sextarii unius mensura[48] cavari. Archelaus Carchedonios nigrioris[49] aspectus esse, sed igni vel sole et inclinatione acrius quam ceteros excitari; eosdem obumbrante[50] tecto[51] purpureos videri, sub caelo flammeos, contra radios solis scintillare[52], ceras signantibus his liquescere, quamvis in opaco.
[53] multi Indicos Carchedoni is[54] candidiores esse et e diverso inclinatione hebetari scripsere, etiamnum in Carchedoniis maribus stellam[55] intus ardere, feminas fulgorem universum fundere extra se, Alabandicos nigriores ceteris esse scabrosque[56]. et circa Miletum [57] nascuntur in terra[58] coloris eiusdem, ignem minime sentientes.
[59] Theophrastus auctor est et in Orchomeno Arcadiae inveniri et in Chio[60], illos[61] nigriores, e quibus[62] et specula fieri; esse et Troezenios varios intervenientibus maculis albis, item Corinthios, sed[63] pallidiores e[64] candido[65]; a[66] Massilia quoque inportari. Bocchus et in[67] Olisiponensi[68] erui[69] scripsit, magno labore ob argillam soli[70] adusti[71].—
Nec est aliud difficilius quam discernere haec genera; tanta est in iis[72] occasio artis, subditis per quae tralucere cogantur. aiunt hebetiores[73], in aceto maceratos XIII diebus , nitescere totidem mensibus durante fulgore. adulterantur vitro simillime, sed cote deprehenduntur, sicut[74] aliae gemmae; fictis[75] enim mollior materia fragilisque[76] est. centrosas[77] cote[78] deprehendunt[79] et pondere, quod minus est in[80] vitreis, aliquando et pusulis[81] argenti modo relucentibus [82].
[83] Est et anthracitis[84] appellata, in Thesprotia[85] fossilis , carbonibus similis. falsum arbitror quod et in Liguria nasci prodiderunt[86], nisi forte tunc nascebantur. esse in iis[87] et praecinctas[88] candida vena tradunt[89]. harum[90] igneus color ut[91] superiorum, sed[92] peculiare quod[93] tactu[94] velut intermortuae[95] extinguntur, contra aquis perfusae[96] exardescunt .
[97][98] Cognata est et sandastros[99], proxima[100] natura eius[101], quam aliqui[102] Garamanticam[103] vocant. nascitur in Indis[104] loco eiusdem nominis. gignitur et in Arabia ad meridiem versa. commendatio summa quod veluti[105] in tralucido[106] ignis optentus[107] stellantibus[108] fulget intus[109] aureis guttis[110], semper in corpore[111], numquam in cute. accedit et religio narrata[112] siderum cognatione[113], quoniam fere pliadum[114] hyadumque[115] dispositione ac numero stellantur, ob id Chaldaeis in caerimoniis[116] habitae.
[117] et hic mares austeritas distinguat[118] et quidam[119] vigor[120] adposita tinguens; Indicae quidem etiam hebetare visus dicuntur. blandior feminis flamma, allucens [121] magis quam accendens. sunt qui praeferant Arabicas Indicis fumidaeque[122] chrysolitho similes[123] illas dicant[124]. Ismenias negat[125] poliri sandastros[126] propter teneritatem, et ob id magno venire[127]. sunt qui has[128] sandrisitas[129] vocent[130]. inter omnes constat, quantum numero stellarum accedat, tantum et pretio accedere.
[131]—Adfert aliquando errorem[132] similitudo nominis sandaresi[133]. Nicander[134] sandaserion[135] vocat[136], alii sandareson[137], quidam vero hanc sandastrum[138], illam sandaresum[139], in India nascentem[140] illam[141] quoque[142] et loci nomen custodientem, mali colore aut[143] olei viridis, omnibus inprobatam.
[144] Ex eodem genere ardentium est lychnis[145] appellata a lucernarum adsensu[146], tum[147] praecipuae[148] gratiae. nascitur circa Orthosiam[149] totaque[150] Caria[151] ac vicinis locis, sed probatissima in Indis[152]. quidam remissiorem carbunculum esse dixerunt, secundam[153] bonitate[154] quae[155] similis esset[156] Iovis[157] appellatis[158] floribus. et[159] alias[160] invenio differentias[161]: unam quae purpuram[162] radiet[163], alteram quae coccum[164]; has[165] sole excalfactas aut attritu digitorum paleas et chartarum[166] fila[167] ad se rapere.
[168]— Hoc idem et Carchedonia[169] facere dicitur, quamquam multo vilior praedictis[170]. nascitur apud[171] Nasamonas in montibus, ut[172] incolae putant, imbre[173] divino[174]. inveniuntur[175] ad repercussum lunae maxime plenae[176], Carthaginem [177] quondam deportabantur[178]. Archelaus et in Aegypto circa[179] Thebas nasci tradit[180] fragiles, venosas, morienti[181] carboni similes. potoria ex hac[182] et ex lychnide[183] factitata invenio , omnia autem haec genera contumaciter[184] scalpturae resistunt partemque in signo[185] cerae tenent.
[186] E diverso ad[187] haec[188] sarda utilissima, quae nomenl cum sardonyche[189] communicavit. ipsa[190] volgaris et[191] primum Sardibus[192] reperta est[193]; laudatissimae[194] circa Babylona[195]. cum lapicidinae[196] quaedam aperiantur[197], haerentes[198] in saxo cordis[199] modo[200] reperiuntur[201]. hoc[202] metallum apud Persas defecisse tradunt[203], sed inveniuntur[204] compluribus aliis locis, ut[205][206] in Paro[207] et Asso[208]; in India trium generum: rubrae[209] et quas pionias[210] vocant ab pinguitudine[211]; tertium genus[212] est quod argenteis bratteis sublinunt[213].
[214] Indicae perlucent, crassiores[215] sunt Arabicae. inveniuntur et circa[216] Leucada Epiri et in Aegypto quae brattea aurea sublinuntur. et in his autem mares excitatius[217] fulgent[218], feminae pigriores[219] et[220] crassius nitent. nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequentior —hac[221] certe apud Menandrum et Philemonem[222] fabulae superbiunt—, nec ullae[223] tralucentium[224] tardius[225] subfusae [226] umore hebetantur[227], oleoque[228] magis quam alio[229] liquore[230].