[6]Malus Assyria[7], quam alii[8] Medicam vocant, venenis[9] medetur . folium eius[10] est unedonis intercurrentibus spinis. pomum ipsum alias[11] non manditur, odore praecellit[12] foliorum quoque, qui transit in vestes una conditus[13] arcetque animalium noxia. arbor ipsa omnibus horis pomifera est, aliis cadentibus, aliis maturescentibus, aliis vero subnascentibus.
[14]temptavere gentes transferre ad sese[15] propter remedii praestantiam fictilibus in vasis, dato per cavernas radicibus[16] spiramento, qualiter omnia[17] transitura longius seri aptissime[18] transferrique meminisse[19] conveniet, ut[20] semel quaeque[21] dicantur [22]. sed nisi apud Medos et in Perside nasci noluit. haec[23] est[24][25] cuius grana Parthorum proceres incoquere diximus esculentis[26] commendandi halitus gratia. nec alia arbor laudatur in Medis[27].