[1] Varices ne nascantur, lacertae sanguine pueris crura ieiunis a ieiuno inlinuntur. podagras lenit[2] oesypum[3] cum lacte mulieris et cerussa, fimum pecudum, quod[4] liquidum reddunt, pulmones pecudum, fel arietis cum sebo, mures dissecti[5] inpositi[6], sanguis mustelae cum plantagine inlitus et vivae combustae cinis, ex aceto ac[7] rosaceo si[8] pinna[9] inlinatur vel si cera et rosaceum admisceatur, fel caninum[10] ita, ne manu attingatur, sed pinna inlinatur, fimum gallinarum, vermium terrenorum cinis cum melle ita, ut tertio die solvantur.
[11] aliqui[12] ex aqua inlinere malunt ,[13] alii ipsos acetabuli[14] mensura[15] cum mellis[16] cyathis[17] III, pedibus ante rosaceo perunctis. cocleae latae potae tollere dicuntur pedum et articulorum dolores; bibuntur autem binae in vino[18] tritae. eaedem[19] inlinuntur cum helxines[20] herbae[21] suco; quidam ex aceto intrivisse contenti sunt. sale, qui una[22] cum vipera crematus sit[23] in olla nova, saepius [24] sumpto[25] aiunt podagra[26] liberari; utile esse et adipe viperino[27] pedes perungui.
[28] et de miluo adfirmant, si inveterato [29] tritoque quantum III digiti capiant[30] bibatur ex aqua aut si pedes sanguine[31]eius perunguantur. inlinun- tur et columbarum sanguine cum urtica vel pennis earum[32], cum primum nascentur, tritis cum urtica[33]. quin et fimum[34] earum[35] articulorum doloribus[36] inlinitur, item cinis mustelae aut coclearum, et[37] cum amylo[38] vel tragacantha[39]. incussos[40] articulos aranei telae[41] commodissime curant. sunt qui cinere[42] earum uti malint, sicut fimi columbini cinere[43] cum polenta et vino albo.
[44] articulis luxatis praesentaneum est sebum pecudis cum cinere e[45] capillo mulierum. pernionibus quoque inponitur sebum[46] pecudum[47] cum alumine, canini capitis cinis aut fimi[48] murini. quod si pura[49] sint, ulcera cera[50] addita ad cicatricem perducunt soricum[51] vel glirium[52] crematorum favilla ex oleo, item muris silvatici cum melle, vermium quoque terrenorum cum oleo vetere et cocleae, quae nudae inveniuntur.
[53] ulcera omnia pedum sanat cinis earum, quae vivae combustae sint[54], fimi gallinarum[55] cinis exulcerationes, columbini[56] fimi ex oleo. adtritus[57] calciamentorum veteris soleae[58] cinis, agninus[59] pulmo et[60] arietis[61] sanant[62], dentis[63] caballini contusi farina privatim subluviem[64], lacertae viridis sanguis[65] subtritos[66] et hominum et iumentorum pedes[67] sublitus[68], clavos[69] pedum urina muli mulaeve cum luto suo inlita, fimum ovium, iocur lacertae viridis vel sanguis[70] flocco inpositus[71], vermes[72] terreni ex oleo, stelionis caput cum[73] viticis[74]foliis[75] pari modo tritum[76] ex oleo, fimum columbinum decoctum ex aceto,
[77] verrucarum[78] omnia genera[79] urina canis recens cum suo luto[80] inlita, fimi[81] canini cinis[82] cum cera, fimum ovium, sanguis recens murinus inlitus vel ipse mus divolsus, irenacei fel, caput lacertae vel sanguis vel cinis totius, membrana senectutis anguium[83], fimum gallinae cum[84] oleo ac[85] nitro. cantharides[86] cum uva taminia intritae[87] exedunt[88], sed ita erosas aliis, quae ad persananda ulcera demonstravimus, curari oportet.