[1] Sanqualem[2] avem atque inmusulum[3] augures Romani magnae[4] quaestioni[5] habent. inmusulum aliqui vulturis pullum arbitrantur esse et sanqualem[6] ossifragum[7]. Masurius [8] sanqualem[9] ossifragam[10] esse dicit, inmusulum autem pullum aquilae prius quam albicet cauda. quidam post Mucium augurem visos non esse Romae confirmavere; ego, quod veri similius, in desidia[11] rerum omnium arbitror non agnitos.