[1] Ergo transit in mastichen[2], quae et ex alia spina fit[3] in India itemque in Arabia; lainam[4] vocant. sed mastiche[5] quoque gemina est, quoniam et in Asia Graeciaque reperitur herba a[6] radice folia emittens et carduum similem malo[7] , seminis plenum ac[8] lacrimae, quae[9] erumpit incisa parte summa, vix ut dinosci[10] possit[11] a mastiche vera. nec non et tertia in Ponto est, bitumini[12] similior, laudatissima autem Chia candida, cuius pretium in libras $X$ X,[13] nigrae vero $X$ II.[14] Chia e lentisco traditur[15] gigni cummium modo. adulteratur ut tura[16] resina.
[17] Arabia etiamnum[18] et ladano gloriatur. forte casuque hoc et iniuria odorum[19] fieri plures tradidere, caprasque[20] maleficum alias frondibus animal, odoratorum vero fruticum adpetentius[21], tamquam intellegant[22] pretia, carpere[23] germinum caules praedulci liquor turgentes[24] destillantemque[25] ab iis[26] casus mixtura[27] sucum inprobo barbarum villo abstergere. hunc glomerari pulvere[28], incoqui sole, et ideo in ladano caprarum pilos esse. sed hoc non alibi fieri quam in Nabataeis [29], qui sunt ex Arabia contermini Syriae.
[30] recentiores ex auctoribus storbon[31] hoc vocant traduntque silvas Arabum pastu caprarum infringi atque ita sucum villis inhaerescere, verum autem ladanum Cypri insulae[32] esse, ut obiter quaeque genera odorum dicantur, quamvis non terrarum ordine. similiter hoc et ibi[33] fieri tradunt et esse oesypum[34] hircorum barbis genibusque villosis inhaerens, sed hederae[35] flore deroso , pastibus matutinis[36], cum est rorulenta[37] Cypros. dein nebula sole[38] discussa[39] pulverem madentibus[40] villis adhaerescere atque ita ladanum depecti.
sunt qui herbam in Cypro, ex qua id fiat, ledam appellent[41]; etenim illi ledanum vocant. huius pinguia[42] insidere[43] ; itaque[44] et tractis[45] funiculis[46] herbam eam convolvi atque ita offas fieri. ergo in utraque gente bina genera, terrenum et[47] facticium. id quod terrenum est friabile[48], facticium lentum.
[49] nec non fruticem esse dicunt in Carmania et super Aegyptum per Ptolemaeos[50] tralatis[51] plantis aut, ut[52] alii, degenerante[53] in id[54] turis arbore, colligique ut cummim inciso[55] cortice et caprinis pellibus excipi. pretia sunt laudatissimo[56] in libras asses XXXX. adulteratur myrti bacis et aliis animalium sordibus. sinceri[57] odor esse debet[58] ferus et quodam modo solitudinem redolens, ipsum visu[59] aridum tactu[60] statim mollescere, accensum fulgere odore iucundo[61]; gravi myrtatum[62] deprehenditur crepitatque[63] igni. praeterea[64] sincero calculi potius e rupibus inhaerent quam pulvis.
[70] Haec sunt peculiaria Arabiae, et pauca praeterea communia alibi dicenda, quoniam in iis vincitur. peregrinos ipsa mire[71] odores et ad cxteros petit: tanta mortalibus suarum rerum satias[72] est alienarumque[73] aviditas. petunt igitur in Elymaeos arborem bratum[74], cupresso[75] fusae[76] similem, exalbidis ramis, iucundi odoris accensam et cum miraculo historiis Claudi Caesaris[77] praedicatam[78]. folia eius inspergere potionibus Parthos tradit; odorem esse proximum cedro fumumque eius contra ligna alia[79] remedio. nascitur ultra Pasitigrim[80] finibus[81] oppidi[82] Sostratae[83] in monte Scanchro[84].
[91] his commerciis Carra[92] oppidum aperuere, quod est ibi[93] nundinarium. inde Gabbam omnes petere solebant dierum viginti itinere et Palaestinen Syriam. postea Characem peti coeptum ac[94] regna Parthorum ex ea causa, auctor est Iuba. mihi ad Persas etiam prius ista portasse quam in Syriam aut Aegyptum videntur Herodoto teste, qui tradit singula milia talentum annua turis pensitasse Arabas regibus Persarum.
[95] ex Syria revehunt styracem, acri odore eius in focis[96] abigentes suorum fastidium. cetero non alia sunt ligni[97] genera in usu quam odorata, cibosque Sabaei coquunt[98] turis ligno, alii murrae, oppidorum vicorumque non alio quam ex aris fumo atque nidore. ad hunc ergo sanandum styracem[99] in follibus petunt[100] hircinis suffiuntque[101] tecta: adeo nulla est voluptas quae non adsiduitate fastidium pariat. eundem et ad serpentes fugandas urunt in odoriferis silvis frequentissimas[102].