[1] Corpore vesco[2], sed eximiis viribus Tritanum[3], in[4] gladiatorio ludo Samnitium armatura celebrem, filiumque eius militem Magni Pompei et rectos et traverses[5] cancellatim [6] toto corpore habuisse nervos, in brachiis etiam manibusque , auctor est Varro[7] prodigiosa[8] virium relatione[9] atque etiam hostem ab eo ex provocatione dimicante[10] inermi dextera [11] *
superatum et postremo correptum * uno digito[12] * in castra tralatum[13]. at[14] Vinnius[15] Valens meruit in praetorio Divi Augusti centurio, vehicula vini[16] culleis[17] onusta, donec exinanirentur , sustinere solitus, carpenta adprehensa una manu retinere, obnixus[18] contra nitentibus[19] iumentis, et alia mirifica facere, quae insculpta monumento eius spectantur[20].
[21]Idem[22] M. Varro: Rusticelius[23] , inquit, Hercules appellatus mulum[24] suum tollebat, Fufius[25] Salvius duo centenaria pondera pedibus, totidem manibus et ducenaria duo umeris contra scalas ferebat. nos quoque vidimus Athanatum nomine prodigiosae ostentationis quingenario thorace plumbeo indutum cothurnisque quingentum pondo calciatum per scaenam ingredi. Milonem[26] athletam, cum constitisset, nemo[27] vestigio[28] educebat, malum tenenti modo digitum corrigebat.
[29][30] Cucurrisse MCXL[31] stadia[32] ab Athenis Lacedaemonem biduo Philippidem[33] magnum erat, donec Anystis[34] cursor Lacedaemonius et Philonides Alexandri Magni a Sicyone Elim uno die MCCCV[35] cucurrerunt. nunc quidem in circo quosdam CLX passuum tolerare non ignoramus nuperque Fonteio et Vipstano[36] cos. annos[37] VIII genitum[38] a meridie ad vesperam[39]LXXV passuum cucurrisse. cuius rei admiratio ita demum solida perveniat[40], si quis cogitet nocte ac[41] die longissimum iter vehiculis Tib[42]. Neronem emensum festinantem ad Drusum fratrem aegrotum in Germaniam[43] . ea[44] fuerunt[45]CC passuum.