[1] Similia praecipit et de iunco, quem mariscum appellant[2], ad texendas tegetes et ipsum lunio mense eximi ad Iulium medium praecipiens, cetera desiccando eadem, quae de ulva suo loco diximus. alterum genus[3] iuncorum facit, quod marinum et a Graecis oxyschoenon vocari invenio. tria genera eius: acuti[4], sterilis, quem marem et oxyn[5] Graeci vocant; reliqua feminini, ferentis semen[6] nigrum: quem melancranim[7] appellant[8],
crassior hic et fruticosior, magisque[9] etiamnum tertius, qui vocatur holoschoenus [10]. ex his melancranis[11] sine[12] aliis generibus nascitur , oxys autem et holoschoenus eodem caespite. utilissimus [13] ad vitilia holoschoenus, quia mollis et carnosus est; fert fructum ovorum cohaerentium modo. nascitur autem et[14] is[15], quem marem appellavimus, ex semetipso, cacumine in terram defixo, melancranis autem suo semine.
alioqui omnium radices omnibus annis intermoriuntur. usus ad nassas marinas, vitilium[16] elegantiam[17], lucernarum lumina, praecipua medulla, amplitudine iuxta maritimas Alpes tanta, ut inciso ventre inpleant paene unciarum latitudinem, in Aegypto vero cubitorum[18] longitudinem[19] non aliis[20] utiliorem[21].
[22]quidam etiamnum unum genus faciunt iunci trianguli —cyperon vocant—, multi vero non discernunt a cypiro vicinitate[23] nominis. nos distinguemus utrumque.
Cypirus[24] est gladiolus, ut diximus, radice bulbosa, laudatissimus[25] in insulis Creta[26], dein Naxo et postea in[27] Phoenice . Cretico candor odorque vicinus nardo[28], Naxio acrior, Phoenicio exiguum spirans, nullus Aegyptio, nam et ibi nascitur.
discutit duritias corporum; iam remedia[29] enim dicemus[30], quoniam et[31] florum odorumque generi est magnus[32] usus in medicina, quod ad cypiron[33] attinet, Apollodorum quidem[34] sequar[35], qui negat[36] bibendum, quamquam professus efficacissimum esse adversus calculos[37]. os eo fovet[38]. feminis quidem abortus facere non dubitat; mirumque, tradit barbaros suffitum huius herbae excipientes ore lienes consumere et non egredi domibus[39] nisi ab[40] hoc suffitu[41], vegetiores enim firmioresque sic etiam in die[42] fieri; intertriginum et alarum vitiis perfrictionibusque cum oleo inlitum non dubie mederi.
[43] Cyperos iuncus est, qualiter diximus, angulosus, iuxta terram candidus, cacumine niger pinguisque. folia[44] ima porraceis[45] exiliora, in cacumine minuta, inter quae[46] semen est. radix olivae nigrae similis, quam, cum oblonga est, cyperida vocant, magni in medicina usus. laus cypero prima Hammoniaco, secunda Rhodio[47], tertia[48] Theraeo[49], novissima Aegyptio. qui[50] et confudit[51] intellectum, quoniam et cypiros[52] ibi nascitur. sed cypiros[53]radice[54] durissima vixque spirans, cyperis[55] odor et ipsis nardum imitans. est et per se Indica herba, quae cypira vocatur, zingiberis[56] effigie; commanducata croci vim reddit.
cypero[57] vis in medicine psilotri. inlinitur[58] pterygiis[59] ulceribusque genitalium et quae in umore[60] sunt omnibus, sicut oris ulceribus. radix adversus serpentium[61] ictus[62] et scorpionum[63] praesentis[64] remedii[65] est. vulvas aperit pota[66]; largiori tanta vis, ut et[67] expellat[68] eas. urinam ciet et calculos[69], ob id utilissima hydropicis. inlinitur et ulceribus, quae serpunt, sed his praecipua[70], quae in stomacho sunt, e vino vel aceto inlita.
[71] Iunci radix in tribus heminis aquae decocta ad tertias tussi medetur. semen tostum et in aqua potum sistit[72] alvum et feminarum menses[73]. capitis dolores facit. qui[74] vocatur holoschoenus.... quae[75] proxima sunt radici [76], commanducantur adversus araneorum morsus. invenio etiamnum unum iunci genus quod Euripicen[77] vocant; huius semine somnum allici[78], set modum[79] servandum[80], ne sopor fiat.
[81] Obiter[82] et odorati iunci medicinae dicentur, quoniam et in..... Syria Coele, ut suo loco[83] rettulimus,[84] nascitur. laudatissimus ex Nabataea cognomine teuchitis[85], proximus Babylonius, pessimus ex Africa ac sine odore. est autem rotundus, vinosae[86] mordacitatis ad linguam; sincerus in confricando odorem rosae emittit rubentibus fragmentis . discutit inflationes, ob id stomacho utilis bilemque [87] reicientibus. singultus sedat[88], ructus movet, urinam ciet, vesicae medetur. ad muliebres[89] usus decoquitur. opisthotonicis cum resina arida inponitur excalfactoria vi.
[90] Rosa[91] adstringit[92], refrigerat. usus eius dividitur in folia[93] et flores, capita[94]. foliorum partes[95], quae sunt[96] candidae , ungues vocantur. in flore aliud est semen, aliud capillus, in capite aliud cortex, aliud calix. folium siccatur aut tribus modis exprimitur: per se, cum ungues non detrahuntur—ibi enim umoris plurimum—, aut cum detractis unguibus reliqua pars aut oleo aut vino maceratur in sole vasis vitreis.
quidam et salem[97] admiscent, nonnulli et anchusam[98] aut aspalathum aut iuncum odoratum , quia talis maxime prodest vulvae ac dysintericis. exprimuntur eadem folia detractis unguibus trita per linteum spissum in aereum vas, lenique igni sucus coquitur, donec fiat crassitudo mellis[99]. ad haec eligi oportet odoratissima quaeque folia.