[1] Sternumenta[2] pinna[3] gravedinem[4] emendant[5] et si quis mulae[6] nares, ut tradunt[7], osculo attingat[8], sternumenta [9] et singultum. ad[10] hoc Varro suadet palmam[11] alterna[12] manu scalpere; plerique anulum e sinistra in longissimum dextrae[13][14] digitum transferre[15], in aquam ferventem[16] manus mergere. Theophrastus senes[17] laboriosius sternuere dicit.
[18] Venerem[19] damnavit Democritus, ut in qua homo alius exiliret ex homine. et[20], Hercules, raritas eius utilior. athletae tamen torpentes restituuntur venere, vox revocatur, cum e candida declinat[21] in fuscam. medetur et lumborum dolori, oculorum hebetationi[22], mente captis ac melancholicis.
[23] Adsidere gravidis vel, cum remedia[24] alicui adhibeantur [25], digitis pectinatim inter se inplexis[26] veneficium[27] est, idque conpertum tradunt Alcmena Herculem pariente[28] ; peius[29], si circa unum ambove genua; item poplites alternis[30] genibus inponi. ideo haec in consiliis[31] ducum potestatiumve[32] fieri vetuere maiores velut omnem actum inpedientia, vetuere [33] vero[34] et sacris[35] votisve simili modo interesse;
[36] capita autem aperiri aspectu magistratuum non venerationis causa iussere, sed, ut Varro auctor est, valetudinis, quoniam[37] firmiora consuetudine ea fierent.—Cum quid oculo inciderit [38], alterum conprimi prodest, cum aqua dextrae auriculae , sinistro pede exultari[39] capite in dextrum umerum devexo[40], invicem e diversa aure; si tussim concitet saliva[41], in frontem[42] ab alio adflari; si iaceat uva, verticem[43] morsu alterius suspendi; in cervicium[44] dolore[45] poplites[46] fricari[47] aut cervicem in poplitum;
[48] pedes in humo[49] deponi, si nervi in his[50] cruribusve[51] tendantur in lectulo, aut, si[52] in laeva parte id accidat, sinistrae plantae pollicem dextra manu adprehendi , item e diverso; extremitates corporis velleribus[53] perstringi contra horrores[54] sanguinemve[55] narium inmodicum[56], .... lino[57] vel papyro principia genitalium, femur medium ad cohibenda[58] urinae profluvia; in stomachi solutione[59] pedes pressari[60] aut manus in[61] ferventem aquam demitti[62].
—Iam et[63] sermoni[64] parci[65] multis de causis salutare est. triennio Maecenatem Melissum[66] accepimus silentium sibi imperavisse a convolsione reddito sanguine. nam eversos scandentesque ac iacentes[67] si quid ingruat contraque ictus spiritum cohibere singularis praesidii est, quod inventum esse animalis[68] docuimus.
[69] —Clavum ferreum defigere[70] in quo loco primum caput fixerit[71] corruens morbo comitiali, absolutorium eius mali dicitur. contra renium[72] aut lumborum, vesicae [73] cruciatus in balnearum soliis pronos[74] urinam reddere mitigatorium habetur.—Vulnera nodo Herculis praeligare mirum quantum ocior medicina est,
[75] atque etiam cottidiani cinctus[76] tali nodo[77] vim quandam habere utilem dicuntur, quippe[78] cum Herculaneum[79] prodiderit numerum quoque quaternarium Demetrius condito volumine et[80] quare quaterni [81] cyathi sextariive non essent potandi. contra lippitudines [82] retro aures fricare prodest[83] et lacrimosis oculis frontem.—Augurium[84] ex homine ipso est non timendi mortem in aegritudine, quamdiu oculorum pupillae imaginem reddant.
[85] Magna et urinae non ratio solum[86], sed etiam religio apud auctores invenitur digestae[87] in genera, spadonum[88] quoque ad fecunditatis[89] veneficia[90]. verum ex iis[91], quae referre fas sit, inpubium[92] puerorum contra salivas aspidum, quas ptyadas vocant, quoniam[93] venena in oculos[94] hominum expuant, contra oculorum albugines, obscuritates[95], cicatrices[96], to argema[97], palpebras et cum ervi farina contra adustiones[98], contra aurium pura vermiculosque[99], si decoquatur ad dimidias partes cum porro capitato novo fictili. vaporatio quoque ea menses feminarum ciet.
[100] Salpe fovet illa cum[101] .... oculos[102][103] firmitatis causa, inlinit sole usta cum ovi albo[104], efficacius struthocameli[105], binis[106] horis[107]. hac[108] et atramenti[109] liturae abluuntur. virilis podagris medetur argumento fullonum , quos ideo temptari eo morbo negant. veteri[110] miscetur cinis[111] ostreorum adversus eruptiones[112] in corpore infantium et omnia ulcera manantia. ea[113] exesis[114], ambustis, sedis vitiis, rhagadiis[115] et scorpionum ictibus inlinitur.
[116] obstetricum nobilitas non alio suco efficacius curari pronuntiavit corporum pruritus, nitro addito ulcera capitum, porrigines, nomas, praecipue genitalium. sua cuique autem, quod fas sit[117] dixisse, maxime prodest, confestim perfuso[118] canis[119][120] morsu[121], echinorumque[122] spinis inhaerentibus et in spongea lanisve inposita, aut adversus rabidi[123] canis morsus[124] cinere ex ea subacto, contraque serpentium[125] ictus. nam contra scolopendras mirum proditur vertice tacto urinae suae gutta liberari protinus laesos.
[126] — Auguria[127] valetudinis ex ea traduntur[128], si mane candida, dein rufa[129] sit; illo modo concoquere, hoc concoxisse significatur. mala signa[130] rubrae, pessima[131] nigrae, mala bullantis. crassa[132], in qua[133] quod subsidit[134] album[135] est, significat[136] circa articulos aut viscera dolorem inminere; eadem viridis[137] morbum viscerum, pallida bilis, rubens sanguinis[138]. mala et in qua[139] veluti furfures atque nubeculae apparent.
[140] diluta quoque alba vitiosa[141] est, mortifera vero crassa[142] gravi odore[143] et in pueris tennis ac diluta.—Magi vetant eius causa contra solem lunamque nudari aut umbram cuiusquam ab ipso respergi. Hesiodus iuxta obstantia[144] reddi suadet, ne deum aliquem nudatio offendat. Osthanes[145] contra mala medicamenta omnia auxiliari promisit mnatutinis[146] suam cuique instillatam in pedem.