[1] Ex secundario invenit[2] vita et hydrargyrum[3] in vicem argenti vivi, paulo ante dilatum. fit autem duobus[4] modis: aereis mortariis pistillisque trito minio ex aceto aut patinis[5] fictilibus inpositum[6] ferrea concha[7], calice coopertum[8], argilla superinlita[9], dein sub patinis[10] accenso[11] follibus continuis igni atque ita calici[12] sudore deterso, qui fit argenti[13] colore et aquae liquore. idem[14] guttis dividi facilis et lubrico[15] umore confluere[16].[17] quod cum venenum esse conveniat, omnia, quae de minio in medicinae usu traduntur, temeraria arbitror, praeterquam fortassis[18] inlito[19] capiti[20] ventrive[21] sanguinem sisti[22], dum[23] ne qua[24] penetret[25] in viscera ac volnus attingat. aliter utendum non equidem censeam.
[33] Auri argentique mentionem[34] comitatur lapis, quem coticulam appellant, quondam non solitus[35] inveniri nisi in flumine Tmolo[36], ut auctor est Theophrastus, nunc vero passim. alii[37] Heraclium[38], alii Lydium vocant. sunt autem modici, quaternas uncias longitudinis binasque latitudinis non excedentes. quod a sole fuit in iis[39], melius quam quod a terra. his coticulis periti[40] cum e vena ut[41] lima rapuerunt[42] experimentum, protinus dicunt, quantum auri sit in ea, quantum argenti vel[43] aeris, scripulari[44] differentia , mirabili ratione non fallente.
Argenti duae differentiae. vatillis[45] ferreis candentibus [46] ramento inposito, quod candidum permaneat, probatur. proxima bonitas rufo, nulla nigro. sed experimento quoque fraus intervenit. servatis in urina virorum vatillis inficitur ita ramentum obiter, dum uritur candoremque mentitur[47]. est aliquod[48] experimentum politi[49] et in halitu hominis, si sudet protinus nubemque discutiat.