De pictura satis[1][2] superque. contexuisse his[3] et plasticen[4] conveniat eiusdem operae[5] terrae.
Fingere ex[6] argilla similitudines[7] Butades[8] Sicyonius figulus primus invenit Corinthi filiae opera, quae capta amore iuvenis, abeunte illo peregre, umbram ex[9] facie[10] eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit, quibus pater eius inpressa[11] argilla typum[12] fecit et cum ceteris fictilibus induratum igni proposuit, eumque servatum in Nymphaeo, donec Mummius Corinthum everterit[13], tradunt.
[14] sunt qui in Samo primos omnium plasticen invenisse Rhoecum et Theodorum tradant[15] multo[16] ante Bacchiadas[17] Corintho pulsos, Damaratum vero ex eadem urbe profugum , qui in Etruria Tarquinium regem populi Romani genuit, comitatos fictores Euchira, Diopum[18], Eugrammum[19]; ab iis[20] Italiae traditam plasticen. Butadis[21] inventum est rubricam addere aut ex rubra[22] creta[23] fingere, primusque personas tegularum extremis imbricibus inposuit, quae[24] inter initia prostypa[25] vocavit; postea idem ectypa[26] fecit. hinc et fastigia[27] templorum orta[28]. propter hunc plastae[29] appellati[30].
Hominis autem imaginem gypso e facie[31] ipsa primus omnium expressit ceraque in eam formam gypsi infusa emendare instituit Lysistratus Sicyonius, frater Lysippi [32], de quo diximus. hic et similitudines[33] reddere instituit;[34] ante eum quam pulcherrimas facere studebant[35]. idem et de signis effigies[36] exprimere invenit, crevitque res in tantum, ut nulla signa statuaeve sine argilla[37] fierent. quo[38] apparet antiquiorem hancfuisse scientiam quam fundendi aeris.
[39] Plastae[40] laudatissimi fuere Damophilus[41] et Gorgasus [42], iidem[43] pictores, qui Cereris[44] aedem[45] Romae ad circum maximum utroque genere artis suae excoluerant[46], versibus inscriptis Graece, quibus significarent[47] ab[48] dextra[49] opera[50] Damophili[51] esse, ab laeva[52] Gorgasi. ante hanc aedem Tuscanica omnia in aedibus fuisse[53] auctor[54] est Varro, et[55] ex hac, cum reficeretur, crustas parietum excisas tabulis marginatis inclusas esse, item signa ex fastigiis dispersa[56].
[57] fecit et Chalcosthenes[58] cruda opera Athenis[59], qui locus ab officina eius Ceramicos appellatur. M. Varro tradit sibi cognitum Romae Possim[60] nomine, a quo facta[61] poma et[62] uvas nemo posset[63] aspectu discernere a veris[64]. idem magnificat Arcesilaum[65], L[66]. Luculli familiarem, cuius proplasmata [67] pluris venire solita artificibus ipsis quam aliorum opera;
[68] ab hoc factam Venerem Genetricem in foro Caesaris et, priusquam absolveretur[69], festinatione[70] dedicandi positam; eidem a Lucullo HS[71] |X???|[72] signum Felicitatis locatum , cui mors utriusque[73] inviderit; Octavio equiti Romano[74] cratera facere volenti exemplar e gypso factum talento[75]. laudat et[76] Pasitelen[77], qui plasticen matrem caelaturae et statuariae scalpturaeque[78] dixit[79] et, cum esset in omnibus iis[80] summus, nihil umquam fecit ante quam[81] finxit.
[82] praeterea elaboratam[83] hanc artem Italiae et maxime Etruriae[84]; Vulcam[85] Veis[86] accitum, cui locaret[87] Tarquinius Priscus lovis effigiem in[88] Capitolio[89] dicandam; fictilem eum[90] fuisse et ideo[91] miniari[92] solitum[93]; fictiles in fastigio templi eius quadrigas [94], de quibus saepe[95] diximus; ab hoc eodem factum Herculem, [96] qui hodieque[97] materiae nomen in urbe retinet. hae[98] enim tum effigies deorum erant lautissimae[99], nec paenitet[100] nos illorum, qui tales eos[101] coluere; aurum enim et argentum ne diis quidem conficiebant.
durant etiam nunc[102] plerisque in locis talia simulacra; fastigia quidem[103] templorum etiam in urbe crebra et municipiis, mira caelatura et arte suique[104] firmitate, sanctiora[105] auro, certe innocentiora[106].
In sacris quidem etiam[107] inter has opes hodie non murrinis crystallinisve[108], sed fictilibus prolibatur simpulis[109], inenarrabili[110][111] Terrae[112] benignitate, si quis[113] singula aestimet, etiam[114] ut[115] omittantur in frugum[116],
[117] vini, pomorum[118], herbarum et[119] fruticum, medicamentorum, metallorum generibus beneficia [120] eius, quae[121] adhuc[122] diximus. neque[123] adsiduitate[124] satiant figlinarum opera, * doliis[125] ad vina excogitatis, ad aquas tubulis[126], ad balineas mammatis[127], ad tecta *imbricibus[128]* coctilibus laterculis fundamentisque[129] aut quae[130] rota fiunt, propter quae[131][132] Numa rex septimum collegium figulorum instituit.
[133] quin et defunctos sese multi fictilibus soliis[134] condi maluere[135], sicut M. Varro[136], Pythagorio[137] modo in myrti[138] et oleae atque populi nigrae foliis[139]. maior pars hominum terrenis utitur vasis. Samia[140] etiam nunc[141] in esculentis[142] laudantur . retinent[143] hanc nobilitatem et Arretium[144] in Italia et calicum[145] tantum Surrentum[146], Hasta[147], Pollentia[148], in Hispania Saguntum, in[149] Asia Pergamum.
habent et Trallis[150] ibi[151] opera sua et in Italia Mutina[152], quoniam et sic gentes[153] nobilitantur et haec quoque per maria, terras[154] ultro citro portantur, insignibus rotae officinis. Erythris[155] in templo hodieque ostenduntur amphorae[156] duae propter tenuitatem consecratae discipuli magistrique certamine, uter tenuiorem humum[157] duceret. Cois ea laus[158] maxima, Hadrianis[159] firmitas , nonnullis circa hoc severitatis[160] quoque exemplis.
[161] Q[162]. Coponium[163] invenimus ambitus damnatum, quia vini amphoram dedisset dono ei, cui suffragi[164] latio erat. atque ut e luxu[165] quoque aliqua[166] contingat auctoritas figlinis: tripatinium [167], inquit Fenestella, appellabatur summa cenarum[168] lautitia; una erat murenarum, altera luporum, tertia mixti[169] piscis, inclinatis iam scilicet moribus, ut tamen eos praeferre Graeciae[170] etiam philosophis possimus, siquidem in Aristotelis heredum auctione septuaginta[171] patinas venisse traditur.
[172] nos[173] cum unam[174] Aesopi[175] tragoediarum histrionis[176] in natura avium diceremus HS C???[177][178] stetisse, non dubito indignatos legentes. at, Hercules, Vitellius in principatu suo |X???|[179] Hs condidit[180] patinam, cui faciendae fornax in campis exaedificata erat, quoniam eo pervenit luxuria, ut etiam fictilia pluris constent quam murrina[181].
[190] nobilitantur his quoque oppida[191], ut Regium[192] et[193] Cumae[194]. Samia testa Matris deum sacerdotes, qui Galli vocantur, virilitatem amputare[195] nec aliter citra perniciem, M.[196] Caelio credamus, qui linguam sic[197] amputandam obiecit gravi probro[198], tamquam et ipse iam tune eidem Vitellio malediceret. quid[199] non excogitat[200] vita fractis etiam testis utendo, sic ut firmius durent, tunsis[201] calce addita, quae vocant Signina[202]! quo[203] genere[204] etiam pavimenta[205] excogitavit.