nos contra rationem deprendendi falsas demonstrabimus[1], quando etiam luxuriam adversus fraudes muniri[2] deceat[3]. igitur[4] praeter illa, quae in principatu[5] cuiusque[6] generis[7] privatim diximus, tralticentes[8] matutino probari[9] censent[10] aut, si[11] necesse est, in quartam horam; postea vetant[12].
experimenta[13] pluribus modis constant: primum pondere[14], graviores[15] enim[16] sunt[17] verae; dein frigore, eaedem[18] namque in ore gelidiores sentiuntur; post haec corpore. ficticiis[19] pusula[20] e[21] profundo[22] apparet[23], scabritia[24] in cute[25] et[26] capillamenta[27], fulgoris[28] inconstantia , priusquam ad oculos perveniat[29], desinens nitor[30].
decussi[31] fragmenti[32], quod in lamina[33] ferrea[34] uratur[35], efficacissimum experimentum[36] excusate[37] mangones gemmarum recusant[38], similiter et limae probationem. obsianae[39] fragmenta veras gemmas non scariphant, in[40] ficticiis[41] scariphatio[42] omnis candicat. iam[43] tanta[44] differentia est, ut aliae ferro scalpi non possint, aliae non nisi retuso, omnes autem[45] adamante. plurimum[46] vero in iis[47] terebrarum proficit fervor.
Gemmiferi amnes sunt Acesinus et[48] Ganges, terrarum autem omnium maxime India[49].
etenim[50] peractis omnibus naturae[51] operibus discrimen quoddam rerum ipsarum atque terrarum[52] facere conveniet[53].
Ergo in toto orbe[54], quacumque[55] caeli convexitas[56] vergit, pulcherrima omnium est iis[57] rebus[58], quae merito[59] principatum naturae[60] optinent[61], Italia[62], rectrix parensque mundi altera, viiis feminis, ducibus militibus, servitiis[63], artium praestantia[64], ingeniorum claritatibus[65], iam situ ac salubritate caeli atque temperie, accessu cunctarum gentium facili, portuosis litoribus, benigno ventorum adflatu. quod[66] contingit [67] positione procurrentis[68] in partem utilissimam et inter ortus occasusque mediam, aquarum copia[69], nemorum salubritate [70], montium articulis, ferorum animalium innocentia, soli fertilitate, pabuli ubertate[71].
quidquid est quo carere vita non debeat, nusquam est praestantius: fruges[72], vinum, oleum[73], vellera, lina, vestes, iuvenci. ne[74] equos quidem in trigariis[75] ullos[76] vernaculis praeferunt. metallis auri, argenti, aeris, ferri, quamdiu licuit[77] exercere, nullis cessit[78] terris[79] et nunc intra[80] se gravida pro omni dote varios sucos[81] et frugum pomorumque sapores fundit[82].
[83] ab ea exceptis Indiae fabulosis proximam[84] equidem duxerim Hispaniam quacumque [85] ambitur mari[86], quamquam squalidam ex parte, verum, ubi gignit, feracem[87] frugum, olei, vini, equorum metallorumque[88] omnium generum, ad haec pari Gallia. verum desertis suis[89] sparto vincit Hispania et lapide speculari, pigmentorum etiam deliciis[90], laborum excitatione, servorum exercitio, corporum humanorum duritia, vehementia cordis.
Rerum autem ipsarum maximum est pretium in mari nascentium margaritis; extra tellurem crystallis, intra adamanti[91], smaragdis, gemmis, myrrinis[92]; e terra vero exeuntibus in cocco, lasere[93], in fronde nardo, Sericis[94] vestibus, in arbore citro, in frutice cinnamo, casia, amomo, arboris aut fruticis suco in sucino[95], opobalsamo[96], murra, ture, in radicibus[97] costo; ex iis[98], quae spirare convenit, animalibus in terra maximum dentibus elephantorum[99], in mari testudinum [100] cortici; in tergore[101] pellibus, quas Seres inficiunt, et Arabiae caprarum villo, quod ladanum[102] vocavimus; ex [103]iis[104], quae terrena et maris, conchyliis[105], purpurae[106]. volucrum naturae praeter conos bellicos[107] et Commagenum anserum adipem nullum adnotatur insigne. non praetereundum est auro, circa quod omnes mortales insaniunt, decumum[108] vix esse in pretio locum, argento vero, quo aurum emitur, paene vicensimum[109].