[1] Helxinen[2] aliqui perdicium vocant, quoniam perdices ea praecipue vescantur, alii sideritem[3], nonnulli parthenium. folia habet mixtae similitudinis plantagini et marruvio, cauliculos densos[4], leviter rubentes, semina in capitibus lappaceis adhaerescentia[5] vestibus, unde et helxinen [6] dictam volunt. sed nos qualis vera esset helxine[7][8] diximus priore[9] libro.
haec autem inficit[10] lanas, sanat ignes sacros[11] et tumores collectionesque omnes[12] et adusta, panos. sucus eius[13] cum psimithio[14] ignes[15] sacros et guttura[16] incipientia turgescere, item veterem tussim cyatho[17] hausto et omnia vitia umida[18] , sicut tonsillas et aures[19] cum rosaceo. inponitur et podagris cum caprino sebo[20] ceraque Cypria.
Perdicium[21] sive[22] parthenium sive etiam sideritis alia est; ab nostris[23] herba urceolaris vocatur, a aliis astercum[24]; folio similis ocimo[25], nigrior tantum, nascens in tegulis parietinisque. medetur cum mica[26] salis[27] trita iisdem[28] omnibus, quibus lamium, et eodem modo, item vomicae calfacto suco pota, sed contra vulsa, rupta lapsusque et praecipitia[29], ut vehiculorum eversiones[30] , singularis.
[31] verna carus Pericli[32] Atheniensium principi, cum is[33] in arce templum aedificaret repsissetque[34] super altitudinem fastigii et[35] inde cecidisset, hac[36] herba dicitur sanatus, monstrata Pericli[37] somnio[38] a Minerva, quare parthenium vocari coepta est adsignaturque ei deae. hic est vernula, cuius[39] effigies ex aere fusa[40] est et[41] nobilis ille splanchnoptes[42].