[1] Donatus est ea L. Siccius Dentatus semel, cum civicas quattuordecim meruisset[2] depugnassetque centiens viciens semper victor. tanto rarius est servatorem unum a servatis donari. quidam imperatores et saepius donati sunt, veluti P.[3] Decius[4] Mus tribunus militum ab[5] exercitu[6], altera[7] ab his, qui in praesidio obsessi fuerant, quanta esset eius honoris auctoritas, confessus religione, siquidem donatus bovem album[8] Marti inmolavit et centum fulvos, qui ei[9] virtutis causa dati fuerant simul[10] ab obsessis. hic Decius[11] postea se consul Imperioso[12] conlega pro victoria devovit.
[13]data est et a senatu populoque Romano, qua claritate nihil equidem in rebus humanis sublimius duco, Fabio illi, qui rem omnem Romanam[14] restituit non pugnando; nec data, cum magistrum equitum exercitumque[15] eius servasset ,—tune satius fuit nomine novo[16] coronari appellatum patrem ab his, quos servaverat,—sed quo[17] dictum est consensu honoratus est Hannibale Italia pulso, quae corona adhuc sola ipsius imperii manibus[18] inposita est et[19], quod peculiare ei est, sola a tota Italia data.