[1] Est quaedam privatim dissociatio corporum, et inter se steriles[2], ubi cum aliis iunxere se,[3] gignunt, sicut Augustus et Livia. item alii[4] aliaeque[5] feminas tantum generant aut mares, plerumque et alternant, sicut Gracchorum[6] mater duodeciens et Agrippina Germanici noviens. aliis sterilis est iuventa[7], aliis semel in vita datur gignere.
quaedam non perferunt[8] partus, quales[9], si quando medicina et cura[10] vicere, feminam fere gignunt. Divus Augustus in reliqua exemplorum raritate neptis suae nepotem vidit genitum quo excessit anno, M. Silanum[11], qui, cum Asiam obtineret post consulatum Neronis principis successione, veneno eius interemptus est.
Q[12]. Metellus Macedonicus, cum sex liberos relinqueret, XI nepotes reliquit, nurus vero generosque et omnes, qui se patris appellatione salutarent, XXVII.
in act is temporum Divi Augusti invenitur duodecimo consulatu eius L.que[13] Sulla[14] collega a. d. [15] III. idus Aprilis C. Crispinium [16] Hilarum ex ingenua plebe Faesulana cum liberis VIII, in quo numero filiae duae fuere, nepotibus XXVII[17], pronepotibus XVIII[18], neptibus VIII[19], praelata[20] pompa tum[21] omnibus , in[22] Capitolio immolasse.