[1] argemonia quoque radicis[2] denarii pondere in vini cyathis[3] III poto[4]. plura de ea convenit dici ceterisque, qua[5] primum nominabuntur, in eo autem genere medendi primum nominari quamque, in quo maxime valebit. folia habet qualia[6] anemone[7], divisa apii modo, caput in cauliculo [8] papaveris silvestris, item radicem, sucum croci colore acrem[9][10] et acutum. nascitur in arvis. apud nos tria[11] genera eius faciunt et id demum probant, cuius radix tus redoleat.
[12] Agaricum ut fungus nascitur in arboribus circa Bosporum[13] colore candido; dantur[14] oboli III contriti[15] cum binis cyathis aceti mulsi. id, quod in Gallia[16] nascitur, infirmius[17] habetur. praeterea[18][19] mas spissior amariorque[20] — hic[21] et capitis dolores facit—, femina solutior. initio gustus[22] dulcis mox in amaritudinem[23] transit.
[24] Echios utriusque generis[25] puleio similis, foliis coronat; datur[26][27] drachmis[28] II ex [29] vini cyathis IIII. item altera, quae lanugine distinguitur spinosa[30], cui et capitula viperae[31] similia sunt; haec ex vino et aceto. quidam echion personatam vocant, cuius folio[32] nullum est latius, grandes[33] lappas ferentem; huius radicem decoctam ex aceto dant potui.—Hyoscyamum contusum cum foliis ex vino datur peculiariter contra aspidas.
[34] Nulla tamen Romanae nobilitatis plus habet quam hiera botane. aliqui aristereon[35], nostri verbenacam vocant. haec est quam legatos ferre[36] ad hostes indicavimus; hac[37] lovis mensa verritur, domus purgantur lustranturque[38]. genera eius duo[39] : foliosa, quam feminam putant, mas rarioribus foliis.
[40] ramuli[41] utriusque[42] plures, tenues, cubitales, angulosi[43], folia minora quam quercus angustioraque, divisuris maioribus, flos glaucus, radix longa, tenuis. nascitur ubique[44] in planis aquosis. quidam non distingunt et unum[45] omnino genus faciunt, quoniam utraque[46] eosdem[47] effectus habeat. utraque sortiuntur Galli et praecinunt responsa[48], sed Magi[49] utique circa hanc insaniunt: hac perunctos inpetrare quae velint, febres abigere, amicitias conciliare[50] nullique non morbo mederi.
colligi debere circa canis ortum ita, ne luna aut sol conspiciat, favis[51] ante et melle terrae ad piamentum[52] datis; circumscriptam[53] ferro effodi sinistra manu et in sublime[54] tolli; siccari in umbra separatim folia, caulem[55], radicem. aiunt[56], si aqua spargatur triclinium , in[57] qua maduerit, laetiores[58] convictus[59] fieri. adversus serpentes conteritur[60] ex vino.
[61] Est similis verbasco herba, quae saepe fallit pro[62] ea capta, foliis minus candidis, cauliculis pluribus, flore luteo. haec abiecta blattas in se contrahit[63] ideoque Romae blattaria[64] vocatur[65].
Molemonium[66] sucum lacteum emittit[67] concrescentem cummis[68] modo, umidis locis. datur denarii pondus in vino.
[69] Quinquefolium nulli ignotum est, cum etiam fraga gignendo commendetur[70] ; Graeci pentapetes[71] aut pentaphyllon aut chamaezelon[72] vocant. cum effoditur, rubram habet radicem ; haec inarescens nigrescit[73][74] et angulosa fit[75]. nomen a numero foliorum. et[76] ipsa herba incipit et desinit cum vite. adhibetur et purgandis domibus.
Adversus serpentes bibitur et eius radix, quae sparganion vocatur, ex vino albo.
[77][78] Dauci genera quattuor fecit Petronius Diodotus , quae persequi nihil attinet, cum sint differentiae duae, probatissimi in Creta[79], mox in Achaia et ubicumque in siccis nati, feniculi[80] similitudiue, candidioribus foliis et minoribus hirsutisque, caule pedali recto [81], radice suavissimi gustus et odoris.
hoc in saxosis nascitur meridianis; reliqua genera ubique nascuntur terrenis collibus limitibusque [82], nec nisi pingui solo ..... foliis coriandri, caule cubitali, capitibus rotundis, saepe pluribus[83] quam ternis[84], radice lignosa[85] et, cum inaruit, supervacua. semen huius cumino simile, prioris[86] milio, album, acre[87], odoratum omnibus et fervens. secundum priore vehementius[88] est[89] ideoque parce sumi debet.
si iam maxime tertium genus facere libeat, est simile[90] staphylino, quod pastinacam erraticam appellant, semine oblongo, radice dulci. omnia haec et hieme et aestate[91] sunt intacta quadripedi nisi post abortus. ex allis[92] usus seminis, ex Cretico[93] radicis et[94] magis ad serpentes [95]. bibitur[96] e vino drachma una, datur et quadripedibus percussis.
[97] Therionarca[98] alia quam magica et in nostro orbe nascitur, fruticosa, foliis[99] subviridibus, flore roseo. serpentes necat. cuicumque[100] admota ferae et[101] haec[102] torporem adfert.
Persollata[103], quam nemo ignorat, Graeci arcion vocant , folia habet maiora etiam cucurbitis et hirsutiora nigrioraque et crassiora, radicem albam et grandem. haec ex[104] vino bibitur denariorum II pondere;
a nostris tuber terrae vocatur, in omnibus serenda domibus, si verum est, ubi sata sit, nihil nocere mala medicamenta; amuletum[109] vocant. narrant[110] et ebrietatem repraesentari addita in vinum. radix[111] et[112] siccata, scillae modo concisa[113] reponitur; decoquitur eadem ad crassitudinem mellis. suum tamen venenum ei est, traduntque, si praegnans[114] radicem eam[115] transgrediatur, abortum fieri.
[116] Est et altera cyclaminos cognomine cissanthemos, geniculatis caulibus supervacuis a priore distans, circa arbores se volvens, acinis hederae, sed mollibus, flore candido , specioso[117], radice supervacua. acini tantum in usu, gustu[118] acres et[119] lenti. siccantur in umbra tusique dividuntur in pastillos.
Mihi et tertia cyclaminos demonstrata est cognomine chamaecissos[120], uno omnino folio, radice ramosa, qua pisces necabantur[121].
[122][123] Sed inter prima[124] celebratur peucedanum, laudatissima [125] in Arcadia, mox Samothrace. caulis ei[126] tenuis, longus[127], feniculo similis, iuxta terram foliosus, radice nigra, crassa, gravi odore, sucosa. gignitur in montibus opacis, foditur exitu[128] autumni[129]. placent tenerrimae et altissimae radices[130]. hae conciduntur[131] in quaternos digitos osseis[132] cultellis funduntque[133] sucum[134] in umbra, capite[135] prius et naribus rosaceo perunctis, ne vertigo sentiatur.
[136] et alius sucus invenitur caulibus adhaerens; incisi quoque[137] manant[138]. probatur [139] crassitudine mellea[140], colore rufo[141], odore suaviter gravi, fervens gustu. hic in usu et radix et decoctum eius plurimis medicamentis, suco tamen efficacissimo, qui resolvitur amaris[142] amygdalis aut ruta contra serpentes[143] bibiturque [144] et ex oleo perunctos tuetur.