His initiis coepit[1] auctoritas in tantum amorem[2] elata[3], ut Polycrati Samio[4], insularum ac litorum tyranno, felicitatis suae, quam nimiam[5] fatebatur[6] etiam[7] ipse qui felix erat[8], satis piamenti in unius gemmae voluntario[9] damno videretur[10], si[11] cum Fortunae volubilitate[12] paria fecisset [13], planeque[14] ab invidia eius abunde se redimi[15] putaret, si hoc unum doluisset, adsiduo[16] gaudio lassus[17]. ergo[18] provectus [19] navigio[20] in altum anulum mersit.
[21] at ilium[22] piscis, eximia magnitudine regi[23] natus[24], escae vice raptum, ut faceret ostentum, in culina[25] domino[26] rursus Fortunae insidiantis manu reddidit. sardonychem eam gemmam[27] fuisse constat, ostenduntque Romae, si credimus, in Concordiae delubro cornu aureo[28] Augustae[29] dono inclusam et novissimum prope locum praelatis[30] multis optinentem.—
[31] Post hunc anulum regis alterius[32] in fama est gemma[33], Pyrrhi illius, qui adversus Romanos bellum gessit. namque habuisse dicitur[34] achaten, in qua novem Musae et Apollo citharam[35] tenens spectarentur, non arte, sed naturae sponte ita discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis sua[36] redderentur insignia.
nec deinde alia[37], quae tradatur[38] magnopere, gemmarum claritas exstat apud auctores, praeterquam Ismenian choraulen[39] multis fulgentibusque uti solitum, comitante fabula vanitatem eius: indicato in Cypro sex[40] aureis[41] smaragdo, ubi erat[42] scalpta[43] Amymone[44], iussisse[45] numerari et, cum duo relati essent[46], male[47], Hercules[48], factum[49] dixisse, multum enim detractum[50] gemmae dignitati[51].
hic videtur instituisse, ut omnes musicae artis[52] hac quoque ostentatione censerentur[53], veluti Dionysodorus , aequalis eius et aemulus[54], ut sic quoque non[55] par videretur qui tertius[56] eodem tempore inter musicos fuit: Nicomachus[57] enim[58] multas tantum habuisse gemmas traditur , sed nulla peritia electas.
[59] Et[60] forte[61] quadam[62] his exemplis initio voluminis oblatis adversus istos, qui sibi hac[63] ostentatione[64] adrogant, ut palam sit eos tibicinum gloria tumere[65]: Polycratis gemma, quae demonstratur, intacta inlibataque est[66]; Ismeniae[67] aetate multos post annos apparet scalpi etiam smaragdos solitos. confirmat hanc[68] eandem opinionem edictum Alexandri Magni, quo vetuit in hac[69] gemma ab alio se[70] scalpi quam ab[71] Pyrgotele [72], non dubie[73] clarissimo artis eius. post eum Apollonides [74] et Cronius in gloria fuere quique divi Augusti imaginem[75] simillime[76] expressit, qua postea principes[77] signant[78], Dioscurides[79].
[80] Sulla[81] dictator traditione lugurthae semper signavit. est[82] apud auctores et Intercatiensem illum, cuius patrem Scipio Aemilianus ex provocatione[83] interfecerat, pugnae[84] effigie[85] eius signasse[86], volgato[87] Stilonis Praeconini sale[88], quidnam[89] fuisse facturum[90], si Scipio a[91] patre eius interemptus fuisset[92].
[93] divus Augustus inter initia sphinge[94] signavit. duas in matris anulis eas[95] indiscretae similitudinis [96] invenerat. altera per bella civilia absente ipso[97] signavere amici[98] epistulas et edicta[99], quae[100] ratio temporum[101] nomine eius reddi postulabat, non inficeto[102] lepore accipientium, aenigmata adferre eam sphingem[103]. quippe etiam[104] Maecenatis rana[105] per collationes pecuniarum in magno terrore erat. Augustus postea[106] ad[107] devitanda[108] convicia sphingis Alexandri Magni imagine[109] signavit.
[110] Gemmas[111] plures primus omnium Romae habuit[112]— quod[113] peregrino appellant nomine dactyliothecam—privignus Sullae Scaurus, diuque nulla alia fuit, done Pompeius Magnus eam[114], quae Mithridatis[115] regis fuerat, inter dona in Capitolio dicaret[116], ut[117] Varro[118] aliique[119] aetatis eius[120] auctores confirmant, multum praelata[121] Scauri. hoc exemplo Caesar dictator sex dactyliothecas[122] in aede Veneris Genetricis consecravit, Marcellus Octavia genitus unam[123] in aede Palatini Apollinis.