[1] Gentium in toto orbe praestantissima una omnium [2] virtute haud dubie Romana extitit. felicitas cui praecipua fuerit homini, non est humani iudicii, cum prosperitatem ipsam alius alio modo et suopte[3] ingenio quisque determinet[4] . si verum[5] facere iudicium volumus ac repudiata omni[6] fortunae ambitione decernere[7], nemo mortalium est felix. abunde[8] agitur[9] atque indulgenter a[10] fortuna deciditur[11] cum eo, qui iure dici non infelix potest. quippe ut alia non sint, certe ne lassescat fortuna metus est, quo semel recepto solida felicitas non est.
[12] quid, quod nemo mortalium omnibus horis sapit[13]? utinamque[14] falsum hoc et non ut[15] a vate dictum quam plurimi iudicent! vana mortalitas et ad circumscribendam[16] se ipsam ingeniosa conputat[17] more Thraciae [18] gentis, quae calculos[19] colore distinctos pro experimento cuiusque diei in urnam condit ac supremo die separates dinumerat atque ita de quoque pronuntiat.
quid[20], quod iste[21] calculi[22] candore illo laudatus dies[23] originem mali habuit? quam multos accepta adflixere[24] imperia! quam multos bona[25] perdidere[26] et ultimis mersere suppliciis, ista[27] nimirum[28] bona, cum interim[29] illa hora[30] in gaudio fuit! ita est profecto: alius[31] de alio iudicat dies et tantum[32] supremus de omnibus, ideoque nullis credendum est. quid, quod bona malis paria non sunt etiam pari numero, nec laetitia ulla[33] minimo maerore pensanda? heu vana[34] et inprudens diligentia! numerous dierum conparatur[35], ubi quaeritur[36] pondus!