[1] Tuscorum litterae novem deos emittere fulmina existimant, eaque esse undecim generum; Iovem enim trina iaculari. Romani duo tantum ex iis servavere, diurna attribuentes Iovi, nocturna Summano, rariora sane eadem de causa frigidioris caeli. Etruria erumpere terra[2] quoque arbitratur, quae infera appellat[3], brumali tempore facta saeva maxime et exsecrabilia, cum sint omnia, quae terrena existimant[4], non illa generalia nec a sideribus venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. argumentum evidens, quod omnia[5] superiora[6] e caelo decidentia obliquos habent ictus, haec autem, quae vocant[7] terrena, rectos[8].
[9] et quae[10] ex propiore materia cadunt, ideo creduntur e terra exire, quoniam ex repulsu[11] nulla vestigia edunt[12], cum sit illa ratio non inferi[13] ictus, sed adversi[14]. a Saturni ea[15] sidere proficisci subtilius ista consectati putant, sicut cremantia a[16] Martis, qualiter cum Volsinii[17], oppidum Tuscorum opulentissimum[18], totum concrematum est[19] fulmine. vocant et familiaria in totam vitam fatidica, quae prima fiunt familiam suam cuique indepto. ceterum existimant non ultra decem annos portendere privata, praeterquam aut[20] primo patrimonio[21] facta aut natali die, publica non ultra tricesimum annum, praeterquam in deductione oppidi.