[1] Nardi vim[2] habet et asarum, quod et ipsum aliqui silvestre nardum appellant. est autem[3] hederae[4] foliis, rotundioribus tantum mollioribusque[5], flore purpureo, radice Gallici[6] nardi, semine[7] acinosum[8], saporis calidi ac vinosi[9], in montibus[10] umbrosis bis anno florens[11]. optimum in Ponto, proximum in Phrygia, tertium in Illyrico. foditur, cum folia amittere[12] incipit, et in sole siccatur, celeriter situm[13] trahens ac senescens. inventa nuper et in Threcia[14] herba est cuius folia nihil ab Indico nardo distant.
[15] Amomi uva[16] in usu est ex[17] Indica vite[18] labrusca, ut[19] alii existimavere, frutice fortuoso[20], palmi altitudine, carpiturque cum radice, manipulatim[21] leniter[22] componitur, protinus fragile. laudatur quam maxime Punici mali foliis simile nec rugosis, colore rufo. secunda bonitas pallido; herbaceum [23] peius, pessimumqucandidum, quod et vetustate evenit [24].
pretium uvae in libras $X$ LX, friato vero amomo $X$ XLIIX.[25] nascitur et in Armeniae parte quae[26] vocatur Otene[27] et in Media et in Ponto. adulteratur foliis Punici[28] et cummi [29] liquido, ut cohaereat convolvatque se in uvae modum. est et quae vocatur amornis, minus venosa atque durior ac minus odorata, quo[30] apparet aut aliud esse aut colligi inmaturum .
[31] Simile his et nomine et frutice cardamomum, semine oblongo. metitur, eodem modo in[32] Arabia. quattuor eius[33] genera: viridissimum ac pingue, acutis angulis contumax frianti[34]—hoc[35] maxime laudatur—, proximum e[36] rufo candicans, tertium[37] brevius atque nigrius, peius[38] tamen varium et facile tritu[39] odorique parvi, qui vero[40] costo vicinus[41] esse debet. hoc et apud Medos nascitur. pretium optimi[42] in libras $X$ III.[43]